Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.

144 quod „praeter infinitam multitudinem triginta et amplius nobilissimas familias in sinum orthodoxae, h. e. romano-catholicae ecclesiae reposue­rit.“ Paria perscripsit ad posteritatem cel. Belius in Notitia Hun­gáriáé, dum vitam ejus inter archiepiscopos strigonienses recensuis­set. Nec sine ratione. Is enim Sigismundum Forgács, in quo frater ejus Franciscus, cardinalis, per triennium frustra laboraverat, trium hebdo­madarum spatio suum fecit et in religione protestantium stragem edidit, nullis unquam temporibus facile reparandam, ab aliis ad divexationem evangelicorum excitatus. Elaboravit in hoc inprimis Georgius Drasko­vics nominatus episcopus quinqueecclesiensis, qui cum celebraretur syno­dus dioecesana strigoniensis an. 1629., in oratione ad synodum habita ita Petrum Pázmánum compellabat, ut eum ad exstirpandas haereses et revocandam*) avitam religionem commoveret**): ,,Tu inprimis Petre archiepiscope! in quem ora atque obtutus defigimus universi, per salutem ecclesiae, quae tua tibi multo carior esse debet, tu, inquam, tantis medere malis. Tibi namque uni Petre! sublevanda et erigenda sunt omnia, quae jacere sentis temporum iniquitate ac haeresium impe­tu collapsa atque prostrata : constituendi canones, propulsandae inju­riae, exstirpandae haereses, revocanda avita religio, exterminanda sa­crilega connubia, propagandus ordo sacer; omnia, quae dissoluta et dis­sipata remittere, fluere, labi vides, severis legibus vincere ac constringe­re debes.“ Vide: Acta et decreta synodi dioecesanae strigoniensis anni 1629. Posonii in IV. edita pag. 21.. De Pázmáno profeto, uti de aliis etiam sodalibus ejus ex vero dici potest, quod Antonius Günther Fritzius in praefatione ad Consideratio­nes politicas Jacobo Massenio ejusque Meditatae concor­diae oppositas haud incogitate adnotavit: „Nullum scelus, nul­lum tam atrox fuit flagitium, quod non incepit, svasit, perfecit jesuita.“ Ex sententia enim sorbonnistarum parisiensium lojolitae magis ad destructionem, quam aedificationem inclinati sunt, uti notavit D. Höpffnerus in Saxonia evangelica pag. 639.. Hoc in Hungária nostra eorum consilio factum fuisse non sine do­lore percensuit Jacobus Zabelerus, pastor bartphensis, in sermone fu­nebri in beatum obitum Danielis Guth an. 1684. dominica Oculi ibidem habito, per Leonhardum Ocherlan impresso. Hinc non erravit bonus ille vir, qui in Extractu quorundam articulorum jesuiti­*) Ribaynál: renovandam. **) Ugyanannál: commoneret.

Next

/
Thumbnails
Contents