Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.
— ' 143 mim varii generis copiam; sed Sophia Báthory, acceptatis sacris roma- no-catholicis, omnia denegavit. Filius ejus Franciscus, postquam in conjugem duxisset Petri Zrínyi filiam, a socero suo inductus, non tantum consveta beneficia conferre promisit, sed etiam ad restituendas sportulas mille aureos adjecit, ut jactura, quam patakienses et reliqui passi sunt , liberaliter sarciatur, uti confitetur autor Fragmentorum cassoviensium historiae h u n g a r i c a e ad an. 1666. p. 467. et in alio opusculo ad an. 1667. pag. 2. et 3.. Desperatae malitiae fuit femina, Sophia Báthory. Nam non tantum beneficia a majoribus constituta negabat, sed etiam miseros ecclesiarum ministros partim paroeciis ejiciebat, partim inquisitione fere *) hispanica., absconditos ex latibulis protrahi, protractos aut iucarcerari aut e medio tolli curabat, ut loquitur autor Fundae Davidis num. 24., conf. Animadversiones in narrationem Lányii pag. 43.; vid. etiam Jobi Kresztyanszky: KurtzeNachrichtentgegengesetzet dem Gerichts-Auszug pag. 13.. In hunc censum referendus est Samuel Tranoscius, magni Georgii filius, ejuratis desperate sacris evan- gelicis societati jesuiticae obstrictus, cujus memoriale **) dictum circumfertur : „Bene est in Hungária papistice vivere et lutheranice mori.“ Huic adfine est, quod Valentinus Lépes, episcopus nitriensis, dicere solitus fuit: Nos prece pápistáé sumus, olim pro vice nostrum Quisque lutheránus dum moriemur erit. Tunc animam, nemo dicet: tu Petre, Maria, Sed tu, dicemus, suscipe Christe meam. §. 3. Hanc jacturam rei evangelicae ut quam plurimum conciliavit Petrus Pázmán, cardinalis, magnus emendatae religionis evangelicae inimicus. Dum cels. sacri romani imperii princeps ***) Nicolaus Csáky de Keresztszeg, metropolitanae ecclesiae strigoniensis archiepiscopus crearetur et primum Tyrnaviam ingrederetur, oblati eidem sunt an. 1752. ab universitate tyrnaviensi Arhiepiscopi strigonienses compendio dati, ubi in vita Pázmáni confitentur editores pag. 126., *) Doleschal - és Daxnernél: velut. **) Dol eschal - és Daxnernél: memorabile. ***) Doleschal - és Daxnernél egyszerűen csak: comes.