Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

23 commissas sibi partes obibat Kalinkius, ut mortuo M. Zacharia Lani Superintendente, in Conventu Banovicensi sub praesidio II- lustr. Casparis Illyésbázy An. 1646. instituto, communibus suffra­giis, successor ejus denominaretur, a M. Gregorio Lani Brisnensi et Daniele Dubravio Szenicensi Antistite 15. Febr. in templo Bano­vicensi renunciatus Superintendens. Quanta cum diligentia officio buic praefuerit, prolixum foret recensere. Nihil enim neglexit eorum, quae ad ampliandas res Evangelicas pertinere existimabat. Nam non solum Syncretismo, tacite in patria serpenti, serio restitit, ut- que idem in universo Districtu suo observetur, Seniores Ven. Contuberniorum admonuit; sed etiam domicilia litterarum, qua­cunque fieri potérat ratione, ampliavit. Profecto, si quis unquam Collegii, quod Eperjesini an. 1666. excitatum fuit, diligentem ra- tionem habere visus est, Kalinkius id praestitit luculentissime. Praeterquam quod enim an. 1669. 8. Dee. cum reliquis Superin­tendentibus, rationem promovendi Collegii initurus, Tótpronae apud Thuroczienses convenerit: etiam Ven. Contubernium Trenchiniense 5. Febr. an. 1670. Solnae congregatum per litteras multis verbis obtestatus est, ne sacro huic pietatis officio deesse videantur, quod ei M. Martinuk Tarnocius c) quoque in partem laudis transscribere veritus non fuit. In condendis hymnis, et iis quidem utilissimis, non tantum facilis erat, sed etiam ultra, quam quis arbitrari queat, adcuratus, quod vel ex eo unico hymno facili admodum opera con­jici potest, quem initialibus litteris Nicolao, Paulo etMatthiae Osz- trosith magna cum pietate dedicavit d) Pro concione tanta cum svavitate perorare solitus est, ut non pauci Magnates ab erudito ejus ore pendere non minus pulchrum, quam utile esse fuerint ar­bitrati. Certe egregius ille rei Evangelicae vindex Casp. Illyésbázy, trium Comitatuum Trenchiniensis, Liptoviensis et Arvensis Supre­mus Comes, ita Kalinkio delectabatur, ut non tantum in arce, quam incoluit, sed etiam in castris et publicis Kegni Comitiis eodem oratore sacro fuerit usus. Uti enim in dicendo facundus, ita in scribendo pl inus fuit, quod Lemma funereum in Exequiis Magnifici Domini Joh. Osztrosith de Ghyletincz an. 1637. productum palam cj Vid. M. Martin. Tarnocius in Threnographia Prosapiae Kalinkianae. d) Videri potest Cythara Sanctorum Tranoscii editionis Lipsiensis anno 1736. p. 484.

Next

/
Thumbnails
Contents