Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

—. 24 fecit. Conscripserat quoque Catechesin slavonicam, quae tamen publici juris fieri non potuit, partim quod sumtus ad imprimendum necessarii defuerint, partim quod multi praestantes viri et quidem non sine ratione judicaverint, consultum non esse, ut nova talium libellorum editione animi discentium conturbentur.Hoc eia multis, nec sine causa, in vitio ponebatur, quod tempore decennalis illius Ecclesiae divexationis Posonium cum genero suo M. Martino Tar- nocio aeque Superintendente et 38. Ministris Evangelicis citatus, in exilium consenserit. Excusabat quidem eum Tarnocius e) multis verbis eo nomine, quod Dresdam delatus miseris captivis consul­tum voluerit, sed multo alias evenit, quam opinabatur Kalinkius. Nam etsi Serenissimus Saxoniae Elector Georgius II. pro eodem et Tarnocio apud Augustissimum Imp. Leopoldum intercesserit: Zit- tauiae tamen an. 1678. in exilio mori debuit, ibidem 19. Junii ritu cbristiano sepultus. Sacra in funere faciebat M. Michael Schultzius, ecclesiae germanicae Minister, ex 2 Timoth. IV. 7. 8., quem tex­tum vivus sibi delegerat. Filium praeter Dánielem reliquerat M. Zachariam Kaiinkium f), Prividiae primum Rectorem et dein apud Cassenses V. *0. ministrum multo fidelissimum. De duplici ejus conjuge et filiabus, quas genuit, reliquis item fatis Kalinkii videri potest M. Martini Tarnocii Superintendentis Threnographia Prosa­piae Kalinkianae Zittauiae an. 1678 edita, sed, ne quid dissimu­lem, penna admodum tumultuaria conscripta g). Hoc ad laudem e) Cf. Tarnocii Threnrgraphiam Prosapiae Kalinkianae. f) M. Zacharias Kalinkius Pastor Cassensis 12 Martii an. 1656. beate in Domino mortuus est. Huic Matthias Gazur Inclytae Aulae Osztrosithianae familiaris erexit Mnema funereum Vener. Patri ejus Joachimo Kalinkio dedi­catum. Hinc patet virum fuisse doctum et lingvarum peritissimum. Nam prae­ter slavonicum idioma : Haebreo, Grajo, Komano Teutonicoque Nec non Hungarico calluit ore loqui. Hoc dolebant nou pauci, quod brevem ei vitae usuram concesserint Superi. Nam ita de his inier reliqua loquitur Gazurius : Viginti septem plene non attigit annos: Dem tus namque dies unus et alter iis. Cf. si placet Mnema illud a Gazurio posteritati relictum. g) Tumultuaria penna conscriptam esse Threnographiam Tarnocii vel hinc existimes velim, quod eam non posteritati, sed eo tempore viventibus scripsisse videatur. Praeterquam enim, quod summa rei capita omnibus tum

Next

/
Thumbnails
Contents