Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I.
38 densis, Christianus Lanyius, Johannes Sigler, Michael Szalay, Matthias Déva y, alii *), uti Joh. Georgius Schreiber in Descriptione Modrae ex Petri Lascovii Mo- nedulati epistola nuncupatoria tractatui theologico de Homine praefixa posteritatis gratia adnotavit. Conferri potest in hanc rem Seckendorfius in Historia reformationis libr. 1. sect. 55. p. 241., Joh. Henricus Heideggerus in Dissertationibus selectis p. 310. et ex hungaris Stephanus Tolnay in Hodego idiomate hungarico consignato libr. III. cap. XII.. Inter viros enumeratos ut quam plurimum insignis fuit Mart in us C y r i a c i, a patria sua Leutschovia non raro Lőcsei dictus, quod perperam fieri celeb. Fridericus Boernerus apud vitembergenses medicinae doctor et P. P. arbitratur in epistola ad cl. Paulum Fábry neoso- liensem, dum Antiquitates medicinae aegyptiacae sub ejus praesidio tueretur, data an. 1756. Jő ese i non Lőcsei eum adpellandum esse censet, ex quo fundamento, uti ipse non adjicit, ita ego nulla ratione adsequi possum. Eum leutschoviensem fuisse vel hinc confirmor, quod in albo Barthol. Bogneri, cum quo patriam suam reformavit, se leutschoviensem adpellet et domus Cyriakana diu Leutscho- viae perdurabat et forsan adhuc mutatis hospitibus perdurat. Adhaec exploratum omnibus est, seculo XVI. et XVII. non paucos a patria fuisse denominatos, quem morem inprimis apud calvinianos adhuc retineri omnes scimus. Hinc a Debreczino Debreczeny, a Miskolczino Mis- k o 1 c z y, a Losonczino Losonczy, a Rima-Szombath Rima- Szombathy, a Somogy Somogyi, a Tolna Tolnay, et sic Martinus Cyriaci a Leutschovia more hungarico Lőcsei denominabatur. Hanc gloriam nostris leutschoviensibus uti nemo bonus invidet: ita nemo unus a possessione ejus eos cum ratione deturbabit. Leutschovien- sis fuit et Leutschoviam cum Barthol. Bognero reformavit, de quo in posterum dicturus sum. *) Az ezen években Viternbergben tanult magyarok és erdélyiek névsora ki van már egészítve e munkában :Memoriae ungarorum, qu i inalma condam universitate vitebergensi a tribus p r o x i m e c o n c 1 u d e n d i s s e c u 1 i s s t u d i a i n 1 u d i s p a t r i i s coepta confirmarunt, concinnatae studio et opera Joannis Ladislai B a r t h o 1 o m a e i d e s , olim academiae hujus civis, nunc Kövinii V. D. Ministri. Pesthini, löl7. 3 s kk. 11., és Révész Imrénél az i. h. 215. s kk. 11..