Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.
39 His felicibus auspiciis ia patriam redeuntibus, quanta facta fuerit ad reformationem accessio, pronum est cuilibet existimare, siquidem haustam a Luthero, Melancbtbone, Justo Jona, Crucigero, aliisque evangelicam doctrinam et ipsi constanter retinebant, et aliis magna cum diligentia commendabant. Decipit ergo lectores et creditam institutioni suae juventutem au- tor Rudimentorum historicorum cassoviensium, qui opusculo IV. an. 1755. ibidem edito pag. 86. scribit: Post mohácsia- nam cladem interitumque praesulum, orto Ferdinandum inter et Johan- nem Zápolyam pro corona regni bello , clam intrasse lutheranos. Rudem in his rebus ecclesiastico-hungaricis oportuit fuisse Rudimentorum horum conditorem, quod vel hinc condiscas, quia nisi ante hanc cladem in Hungária fuissent lutherani, frustra Georg. Szakmáry, ar- chiepiscopus strigoniensis, Lutherum e primariis Hungáriáé cathedris bulla summi pontificis an. 1521. damnari jussisset; frustra Ludovicus II. rex feralem illam de comburendis lutheranis an. 1523., post biennium an. 1525. repetitam legem tulisset. Uti enim cum umbris pugnare insanum est: ita ante morbum quaerere remedia insolitum. De his uberius dicetur in posterum. Cavebit sibi a talibus propter innocentissimas illas animas, quas instituit, autor. Nam quales sunt, ex sententia veterum, praeceptores, quos habemus: tales sunt scientiae, quas discimus. §. 5. Diversae autem sunt eruditorum sententiae de initiis emendatae religionis in Hungária, quas hic breviter percensere posteritatis inprimis gratia multum interest. Hinc melioris ordinis causa in prima hac sectione non tantum de reformatoribus, sed etiam de eorum fautoribus dicendum erit. CAPUT I. DE PRIMIS REFORMATORIBUS. §• ISunt, qui initia reformationis in Hungária ad hussitas referunt. Certe Paris-Pápay, diligentissimus vetustatis indagator, huic accedebat sententiae. Vid. Rudus redivivum pag. 120.. Et §• 4.