Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - CLASSIS III.
27 eum historiam ecclesiasticam conscripsisse, quae tamen nondum lucem viderit publicam. Rectissime igitur Carolus Belius in dissertatione de Maria regina, non regep. 34. Péterfyum castigavit, quod Otro- kocsyi de historia ecclesiastica manuscriptum codicem ex archivo stri— goniensi variis documentis exornatum, Tyrnaviae asservatum, expilaverit, descripserit, atque adeo criminis plagii reus factus sit. Haec uti ex vero scripta sunt, ita Péterfyus apud omnem vapulabit posteritatem. CLASSIS III. DE SCRIPTORIBUS PONTIFICIIS. §• IEquidem usu venire solet scriptoribus pontificiis hungaris, ut quoties vel levissimam mentionem rerum lutheranorum facere habent necesse, toties effervescant et velut febre correpti, immane quantum calumnientur, saepius res eorum pervertant aut fabellis contaminent: juvat tamen et horum scripta pervolvere et quae de rebus evangelicorum commentariis suis intulerint, pernoscere. Quam exacte scriptores pontificii artem calumniandi didicerint, docuit nos exemplo suo Carolus Péterfyus, S. J. in Sacris conciliis ecclesiae rom.-catholicae Posonii an. 1741. in fol. editis, et eodem multo pejor Martinus Biró, episcopus vesz- primiensis in Enchiridio suo acatholicis in Hungária commorantibus opposito, quod prodiit Jaurini an. 1750. in IV.. In hoc, uti visuri sumus in posterum, praeter mille calumnias, perpetua mendacia et barbaram scribendi rationem, nihil est. *) §• 2. Qui largiore manu ex rom.-catholicis scriptoribus res luthe- ranas in commentariis suis attigerunt, mea sententia percenseri merentur sequentes : 1. Samuel Timon, societatis Jesu sodalis, rerum hungirica- rum multo peritissimus et quod ad laudem ejus satis est, modestissimus, in Epitome chronologica rerum hungaricarum a na*) Doleschalnál még: Alios in arte calumniandi exercitatissi mos hac vice non attingo.