Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.

17 22. Danielis Haynóczy, rectoris condam soproniensis : E p i- stola gratulatoria, dum Joh. Tóth-Sipkovics ritu evangelico superintendens renunciaretur. Prodiit Ha- 1 i s an. 1742. in IV.. De superintendente hoc plura legi possunt in C o m- mentatione mea de vitis superintendentum evan­gel i c o r u m *). 23. Michaelis Rotaridae: Historiae Hungáriáé lit­terariae antiqui, medii atque recentioris aevi li­neamenta, Altonaviae et Servestae an. 1745. edita, in quibus non raro talia adjicit, quae ad historiam Hungáriáé evangelico-ecclesiasti- cam videntur pertinere. Praeclare de patria sua meruisset, nisi inex­spectata mors optimas ejus destinationes intervertisset, inprimis si, quod magno hiatu promiserat, implevisset, a cruda et insolente optimorum virorum criminatione se abstinuisset et documenta ad rem litterariam hungaricam pertinentia meliore conscientia comparavisset. Multa enim, quae in hanc rem congessit, cum aequitate Christiana conciliari non pos­sunt , quod nostro gömöriensium et multorum aliorum exemplo facili negotio confirmarem, nisi prudens metuerem, futuros aliquos, qui me mortuo et in domino jam quiescenti insultare velle opinarentur. Hoc certum est, praevidisse multos, neque eum, neque aetatem ejus elabo­rando operi, quod moliebatur, suffecturam. Complurium virorum labore opus erat, si opus, quod Rotarides litterato orbi promittebat, pro digni­tate elaborari debuisset. Hoc me solatur non parum, quod documenta, quali quali fide cumulata, elaborantibus popularibus nostris ex urbe dresdensi, ubi detinebantur, magno studio recuperata et bibliothecae hungaricae, quae Vitembergae est, bona fide adserta sint **). 24. Paulus Ilolvaith, quem celeb. Joh. Jacobus Rambachius eruditum studiosum hungarum adpellat, postquam IV. illos psalmos Ma­riae reginae Hungáriáé per Lutherum dedicatos edidisset et coetibus evangelicis, qui in VI. lib. regiisque civitatibus superioris Hungáriáé reperiuntur , inscripsisset, praemisit brevem tractatum , cujus titulus : Historischer Vorbericht von Maria der Königin in Ungarn, in quo de vita, fatis et singulari ejus in evangelicos propen­*) Monumenta evang. aug. conf. in Hungária hist. í. köt. 186. s k. 1„ **) Ribaynál még: et quae baro Paulus Jeszenák describi cura­vit opera usus magistri Michaelis Gotthard, nunc ministri germanici apud wagendrüszelienses in comitatu scepusiensi. Monumenta II. ^

Next

/
Thumbnails
Contents