Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.
18 sione commentatur, de quo et in posterum erit dicendi locus. In eo, mea sententia, erravit non parum, quod scribat an. 1521. nihil prorsus de reformatione Lutheri auditum fuisse in Hungária: cum tamen eodem anno Georg. Szakmáry, archiepiscopus strigoniensis, Lutherum ejus- que asseclas e praecipuis Hungáriáé cathedris damnari jusserit, de quo in sequentibus plura dicturus sum. Adhaec ipse anonymus cumLampio confitetur, jam an. 1518. datam fuisse huugaris opportunitatem, religionis lutheranae veritatem cognoscendi ex libello, qui ex Germania adlatus fuit, de horrendo idololatriae crimine. Erravit bonus vir et in eo, quod Martinum Cyriaci an. 1522. Leutschoviam rediis- se et praedicatione evangelii ferale illud Ludovici II. an. 1523. edictum procurasse opinetur, cum ille eodem anno Vitembergam pervenit et dum rector academiae fuisset Philippus Melanchthon, nomen suum albo aca- demico inscripserit, uti Petrus Laskovius Monedulatus certissimus testis est. 25. De Davide Czwittingero, qui in Specimine Hungáriáé litteratae de viris in patria eruditione praestantibus magis, quam rebus ad rem ecclesiae pertinentibus sollicitus erat, nihil adtinet dicere, cum eruditis Hungáriáé civibus certum sit, eum opera Molleri usum non paucos neglexisse viros eruditione praestantes et rei eccle- siastico-evangelicae exiguam habuisse rationem. Potuisset quidem in otio schemnicziensi, in quo delituit, spem , quam litterato orbi fecerat, ex aequo adimplere, nisi fodinis potius, quam studiis animum adjecisset, quamvis cognoverint omnes, eum absque Daniele G v i 1. M o 11 e r o, cujus in edendo Specimine vitulo araverat, nihil in patria suscipere velle amplius. His hac vice enumeratis viris multo plures adjici possent; sed cum multorum in ipso opere injicienda sit mentio et non pauci polemicis magis, quam ecclesiasticis rebus intenti, pauca admodum huc pertinentia adnotarint, hos venturae posteritatis gratia percensuisse sufficiat. Erit forte tempus, quod speramus, ut grata meritorum posteritas his plures adjiciat et de fatis evangelicorum in Hungária liberius, quam nos audemus, et prolixius, quam nos possumus, commentetur. III. DE MANUSCRIPTS EVANGELICORUM. Non desunt alii quoque scriptores, qui in hoc utilissimo studiorum genere diligentissime elaborarunt; quorum tamen prae