Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.
9 diplomaticae n)} alter anonymus b), tertius Ven. Matthias Ba hi 1, ecclesiae eperjensis incl. nationis evangelico-schlavoni- cae minister c). a) De autore Historiae diplomaticae, quae sub initium hujus seculi an. 1702. prodiit, variae sunt variorum, cui adscribi debeat, opiniones. Alii enim eam com. ab H a r d e c k, alii Contrejo, alii Joh. JajcoboLehmanno transscribunt. Ego non sine ratione cum Joh. Georgio Schreibero in Descriptione civitatis Modrensis eam D a- nieli lib. bar. ab Huldenbergh vindicandam esse existimo. Quod enim com. ab Hardeck adtinet, id admodum perincertum est, nec sufficienti argumento confirmari potest. De Contrejo in libello: Die unumstössliche klare Wahrheit der Evangeli- sch e n etc., qui Amstelodami an. 1714. in 8. prodiit, pag. 223. hoc dicitur, quod Historiam diplomaticam an. 1710. ediderit, sed quod eam proprio Marte conscripserit, non adjicitur, quandoquidem alterius quoque laborem, jam an. 1702. publicae luci expositum, edere potuerit, uti edidit omnino. Lehm annus Actis suis publicis de pace religiosa, Historiam diplomaticam, tanquam publicum de ecclesiis evangelico-hun- garicis scriptum, prius jam editum, operi suo an. 17 11. adjunxit. Si lib. baronem ab Huldenbergh consideres, erat is serenissimi Britanniae regis, Georgii Ludo vici, ad aulam caesareo-regiam ablegatus, anno demum 1715. publica Caroli VI. imperatoris et comitiorum posoniensium sententia genuinis hungaris adscriptus, qui tanto ad scribendam Historiam diplomaticam animum adjicere poterat promtius, quanto minus ei, Viennae residenti, negotia evangelico-hungarica, diplomatibus regiis ad- firmata, ignota esse potuerunt. Praeterea nisi haec Schreibero, qui saepe in negotiis inodrensibus Viennae versabatur, certissime innotuissent, viventibus multis ejus rei consciis, tam aperte autorem definire ausus non fuisset. Ceterum optimus ille baro non semper tanta religione in scribendo versabatur, quin sacram veritatis lineam fuerit transgressus. Ea, quae diplomatibus regum, constitutionibus syno dorum et aliis publicis documentis adseruit, magni sunt momenti et digna, quae sequutura veneretur posteritas: reliqua tamen , quae ex incertis relationibus aut privatorum litteris haud raro adjecit, non ubique sibi constant; quod quidem hic loci prolixius recognoscere non satis consultum esse puto. Autori Historiae diplomaticae ad laudem satis est, quod saluberrimis his destinationibus immortalem sibi apud evangelicos conciliaverit memoriam. Injurius ergo est in coelum et omnem veritatem Martinus Biró, episcopus vesz-