Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.

10 primieusis, qui iu Enchiridio suo pag. 103. Historiam diplomaticam ad- pellat „quintum evangélium acatholicorum eo nomine conscriptum, ut sagittent et trucident in obscuro rectos corde.“ Dignum Diotrepho et barbaro Biróne mendacium! Hoc multo iniquior est celeb. Péterfyus, S- J., qui in praefatione ad lectorem Conciliis suis sacris praemissa, Hi­storiam diplomaticam adpellat: „chaos schedarum undeunde congestum, tegmen meditatae perduellionis, fomitem discordiarum et triste memo­riale per Lutherum et Calvinum laceratae patriae“; sed quot sunt verba, tot sunt ab orco revocata et invido calumniatore digna men­dacia, quod sola utilissimi libri inspectio luculentissime commonstrabit*). b) Anonymus ille, quantum divinando adsequor, fuit ven. condam Matthias Belius, ecclesiae posoniensis incl. nationis germanicae pastor, eruditae societatis beroliuensis socius, vir orbi litterato non ignotus. Hoc tanto confidentius adfirmo, quanto magis ab amicis ejus rei consciis condocefactus sum. Scripsit ille: Kurze und zuverläs­sige Nachricht von dem Zustande der Protestanti- schen Kirche in Ungarn, nebst dreyen Beylagen. Hic libellus ita litterato orbi placuit, ut semel atque iterum ederetur. Conf. in hanc rem Zweyte und vermehrte Auflage, an. 1746. in 8.. De vita et utilissimis laboribus viri hujus uti alii prolixissime commen­tati sunt, ita cousuli potest Commentatio mea de superin­tendentibus evangelicis **). c) Matthias Bahil, patre Johanne, matre Juditha Placsko csetnekiensi natus, postquam Rahoviae sub Sam. Bubenkio, Kesmar- kiui sub Georg. Buchholtzio, Neosolii sub Joh. Simonide didicisset, Vi- tembergae an. 1726. mecurn studia confirmavit et 25. Maji an. 1730. cserencsiensium apud kis-hontenses minister factus, ita sua praeclare egit, ut Eperjesinum in pastorem ecclesiae slavonicae evocaretur. Hic evulgato slavonice Salam. Cypriani Tractatu de origine et incremento papatus, et Admonitione ad fratres bo- hemos de retinenda religione evangelica, Eperje­*) A Historia diplomatica szerzőjéről az elősoroltakoii kivül van még több vélemény is. így péld. némelyek, mint B a r i n g , báró B i r e n d őr­ién a k , mások , mint Klein, Krmann Dánielének tartják azt, H o r á n y i pedig : Nova memoria hungaromm st. Pars I. Pestini, 1792. 150. s kk. 11. Okolicsányi Pálnak, maga korában hires jogtudósnak tulajdonítja. **) Monumenta evang. aug. eonf. in Hungária hist. 1. köt. Pest, 1861. 3.1.

Next

/
Thumbnails
Contents