Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.
8 contra aliquid adpellare, aut per legem intercedere. Hinc si quod benevolus lector observare videbitur, non mihi, sed ut vulgus loqui amat, stylo curiae hungaricae imputabit. In eo lectorem, quisquis fuerit, securum esse jubeo, me nihil Adversariis his intulisse, quod non certissimis documentis fuerit adprobatum. Judicent eruditi bungari et sequutura posteritas, nam neque ejus judicium defugio. PROLEGOMEIVA DE SCRIPTORIBUS REM ECCLESIASTICAM EVANGELICAM IN HUNGÁRIA ILLUSTRANTIBUS. Qui res ecclesiae aug. evangelicae in Hungária perscripserunt ad posteritatem, diversi admodum sunt, sive patriam, quam incoluerunt, sive religionem, quam professi sunt, sive denique institutum et operam eorum ex vero metiaris. Hoc vel hinc facili negotio confici potest, quod alii fuerint bungari indigenae aut civitate hungarica donati, alii exteri, alii evangelicae, alii rom. catholicae, alii calvinianae religioni addicti, quorum aliqui professa opera, alii strictim res evangelico-ecclesiasticas litteris mandaverunt. Hinc melioris ordinis causa distinctis eos classibus percensebo. CLASSIS I. DE SCRIPTORIBUS LUTHERANO-EVANGELICIS, et iis quidem I. GENEtRALIBUS. Quo majoribus perturbationibus obnoxia fuit et adhuc est religio evangelica in Hungária, hoc minus tutum arbitrantur cives evan- gelici de fatis ejus commentari. Hinc profecto, ut cum ratione arbitror, factum est, quod pauci admodum reperiantur inter hungaros lu- therani, qui ex instituto res ecclesiae pertractare aut typis mandare fuerint ausi. Majores enim nostri ineunte seculo superiori XVII., dum maxime facere potuissent, si perpaucos excipias, ne glexerunt, nobis autem alieno hoc sanctioris reipublicae tempore, etsi maxime vellemus, id tentare consultum non est. Mihi hac vice tres nominare sufficiat. Primus omnium est autor Historiae