Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO

7 rores in doctrina et corruptelae in moribus dominarentur: ita magnum est et nunquam aestimandum satis dei beneficium, quod nos ope ministerioque Lutheri tot tantisque malis subtractos liber­tati adseruerit et puritatem doctrinae evangelicae a saxonibus ad hungaros quoque pro sua bonitate traduxerit. Dignum profecto est, ut tanti beneficii memoria supersit et perscribatur ad posteritatem, cum ex sententia Adami Recbenbergii recentioris historiae cognitio majorem in vita usum habeat, quam antiquioris. Hinc cum et pauca sint et rara admodum documenta, rem evangelicam illustrantia, constitui, venturae posteritatis gratia, ea, quae in Adversaria mea retuleram, ad ordinem revocare et praemissis prolegomenis non tantum de primordiis et progressu, sed etiam de impedimentis et admiranda religionis evangelicae in Hungária conservatione com­mentari. Sed vix destinationes has multo utilissimas adgressus sum, venit in mentem recordari illius, quod propria experientia edoctus scripsit Claudianus: Singula complecti cuperem, sed densior instat Doctrinae series, rerumque sequentibus undis Obruimur! Ego a necessariis praesidiis ad conficiendum hoc negotium destitu­tus, dum calculos meos ad ordinem revocarem, fere in limine sub­stiti, sed recordatus illius, quod non sine ratione scribit poeta: Audendum tamen est, etsi perfectus in arte Nemo sit, coeptis instare, et quae de rebus nostris evangelicis in litteras re­lata reperi, integra fide percensere coepi. Deus piis destinationi­bus nunquam non propitius, conatibus his indulgentissime faveat, susceptoque labori felicem fortunatumque finem largiatur et a pu­riori coetu evangelico, cujus causa labor hic suscipitur, quicquid triste est et peracerbum, clementissime prohibeat. Quod ad dictio­nem latinam adtinet, non raro addendae erant voces , quas melior illa latinitas, cujus ego perstudiosus sum, non sine ratione aversa­tur. Vener. cleri, protestationis et aliorum similium crebra fit men­tio, cum tamen omnium eruditorum consensione *), clerus pro col­legio sacerdotum et clericus pro sacerdote, barbara sint. Protestari vulgatum magis verbum est, quam latinum , et significat publice *) R i b a y n á 1: confessione.

Next

/
Thumbnails
Contents