Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO
6 fuerunt a clero hungarieo tot et tanta prodigia, quasi b. illius virginis imago inter tot Hungáriáé calamitates an. 1663. Tyrnaviae sangvi- nem sudaverit, in sacello arcis patakiensls 6. Febr. an. 1664. moe- rentium instar sinistrum oculum demiserit, dein nonnihil aperuerit, atque demum peramoene prospexerit, infantem in puteo suffocatum vitae reddiderit, et Sophiae Báthory, Georgii Rákóczyi junioris viduae , ad romano-catholicos desciscenti, leni contactu scapulis signum impresserit x), uti; autor Fragmentorum cassoviensium ad an. 1663. pag. 153., ad an. 1664. pag. 353. et ad an. 1666. pag. 461. comminiscitur Imo est mihi imago b. virginis cum duplici precatiuncula ad Christum et eandem directa, cum hac inscriptione: Imago beatissimae virginis Mariae, quae in Hungária d. 4. No- vembr. an. 1696. et deinceps saepius plorare visa. Haec uti pru- dentiores omnes conficta esse sciunt: ita auctoribus defendenda relinquuntur. Mariae addebant hungari s. Stephanum regem et filium ejus Emericum, inprimis autem s. Ladislaum, cujus tanta fuit apud hungaros veneratio, ut successores in regno non Mariae, sed ejus effigie nummos aureos signarent, quod a Ludovici I. temporibus ad Rudolphum usque II. observatum fuisse omnes norunt. Alios quoque sanctos venerantur hungari, sacris romanis addicti. Exemplo nobis sint tyrnavienses academici, qui singulis classibus singulos e coelitibus patronos adsciscunt, 3) iis se devovent, eorumque dies festos solenni cum religione concelebrant. Theologi et grammatistae venerantur s. Ignatium Lojolain 31. Julii, juris studiosi d. Ivonem, advocatum pauperum, 19. Maji, philosophi et poetae Franciscum Xaverium 3. Dec., rhetores s. Catharinam virginem 25. Nov., principistae s. Stanislaum Kostkam 23. Nov. et parvistae s. Gregorium, d. 12. Martii, uti celeb- Belius in Notitia novae Hungáriáé, cum Tyrnaviam describeret, posteritatis gratia prudens adnotavit. Hinc nemo unus est, qui non facile arbitraretur, quantum sit immortalis dei beneficium, purior illa deum colendi et vivendi ratio, quam religionem evangelicam adpellamus. Uti enim misera antehac fuit et addicta divini coetus conditio, cum superstitiones in cultu, er') K i b a y n á 1 még : et de sua benevolentia securam esse voluerit. Ribaynál a szélen : Ignotus fuit Schmalio liber de Maria sas- siniensi; imo et alter, cujus titulus : Magna Hungáriáé domina. ’) Ribaynál még : eosque venerantur.