Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

15 mim 1618., quo finem vivendi fecit, ipse Lani mortis suae praesa­gus commode- satis et eleganter expressit: eLIas Lanii Die qVInta noVeMbrls öblít. Funus tanto viro Bitschae pro dignitate adparatum fuit. Uti enim omnes, nec si .c ratione, praematurum ejus obitum lacrymis deplo­rabant, ita nihil neglectum erat prorsus, quod ad honestatem funeris quoquo modo videbatur pertinere. Nam non tantum in area Ven. Stephanus Kruspierius k) Ujhelyiensis ad Kiszuczam Pastor, sed etiam Sum. Rever. Superintendens Isaacus Abrahamides in templo Bitschensi sacra faciebat, quo et virtuti Lanianae sua constet in­tegritas, et moestis supersint solatia, valitura ad posteritatem. Ex- angve corpus ejus majori templo Bitschensi illatum, ibidemque ad mediam januam templi e regione scholae tumulo impositum beatam fidelium resurrectionem praestolatur. Monumentum ei, ut sciant posteri, tale positum fuit: 1. Reg. XIX. 4. Sufficit mihi Domine, tolle animam meam. Admodum Reveren- do et Excellenti Viro Domino Eliae Lani Antis­titi Ecclesiae Bitschensis et Comit. Trenchini- ensis, Liptoviensis et A rvensis Super intendenti primum creato, qui ex hac vita placide in Chri­sto emigravit An. 1618. die 5. Novembris, aetatis 48. positum ab haeredibus. Dici non potest, quam pro­funde exteri quoque doluerint, egregium hunc emendatae religionis vindicem, opinione citius vitam cum morte commutasse. Certe Balthas. Meisnerus, magnus Saxoniae Theologus ita mortuo paren­tabat: De Lanio ergo nihil nisi mortua prostat imago: Flete Pii, occumbit stella, columna ruit Hungáriám rogita, quae conquere clamitat unde Hoc Lanio veniet doctior et melior. h) Stephanus Kruspierius patria Varboviensis, non solum in scholis Hun­gáriáé, sed etiam an. 1596. Wittembergae studuit et redux scholae Solnensis Kector factus est. Post sexennium An. 1607. ecclesiae Ujhelyiensis ad Kiszu­czam Pastor constitutus, annis XLVII. eidem praefuit et in Vener. Contuber­nio Trenchiniensi Notarii et Senioris officium cum laude administravit, atque tandem anno 1654. aetatis et laborum satur, finem vivendi fecit.

Next

/
Thumbnails
Contents