Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
14 omnes partes disseminare niteretur. Tunc Lanius, communicato cum prorege consilio, Ann. 1616. die 28. Febr. *) Bitsckam Synodum convocat et praesentibus non tantum Samudé Melikio et Isa- aco Abrabamide Superintendentibus, sed etiam plurimis, utriusque ordinis viris, Moschovinum, qui in vinculis detinebatur, strictiori examini subjicit et juxta cum aliis blaspbemi erroris convincit, Haec dum fiunt, 111. C. Georgius Thurzo cum reliquis praesentibus ordinis politici viris, Moschovinum ex Hungária in perpetuum proscribit, et ut libelli ejus, quos hinc inde sparserat, igne exurantur, sancit, nihil impediente Palatini Podoliensis per internuntios suos intercessione. In hac Synodo Matthias quoque Lochmannus i). Lanii apud Moschovienses successor, eo nomine acerbissime castigatus fuit, quod cum Moschovino colluserit et filium suum Georgium in Poloniam missum ei prolixe commendaverit. De eruditione et pietate Lanii non est cur prolixe edisseram. Utrumque enim evidentissime testatus est hymnis, quos et complures posteritati reliquit, et ita elegantes, ut omnibus fere dubiam in hoc studii genere palmam fecisse videatur. A quibus percensendis tanto lubentius supersedeo, quanto faciliori opera in Tranoscii Cythara Sanctorum investigari possunt. Eo nomine ut quamplurimum felix fuisse videtur, quod nobilem gentem Lania nam foecundo admodum traduce propagaverit. Nam Danielis, Zachariae, Gregorii, Isaaci fuit felix pater et Davidis Lani ex fratre suo Daniele nati avus, de quibus omnibus imposterum uberior erit dicendi locus. Multitudine laborum et continuis fere vigiliis fractus, postquam omnia sua praeclare egisset, Anno aetatis XLVIII. in Domino beate mortuus est. An*) Immo 26. Vid. Protocollon Ven. Fraternitatis Liptoviensis. (Más valakinek jegyzete). i) Matthias Lochmannus Senior, patria Neosoliensis, vir fuit doctus et imprimis litterarum graecarum peritissimus. Dum Leutschoviae studiis operaretur, admodum juvenis An. 1586. Epithalamion graecum typis imprimi desiderabat, sed propter defectum litterarum non est. Fuit Alberti Husselii in schola Prividiensi discipulus et Anno.1590. ejusdem scholae Rector, qui post quinquennium Solnam translatus non sine utilitate copiosae juventuti moderabatur. Minister factus primum Szuchanensi, dein Moschoviensi eccle siae praefuit et Ven. Contubernii Thurocziensis Seniorem egit, eo nomine infelix, quod non tantum Calvinismi, sed etiam propter intercedentem cum Moschovino familiaritatem, Photinismi suspicionem incurrerit et An. 1616. peculiari scripto innocentiam suam tueri debuerit.