Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
160 stanter adhaesit, ut neminem ex iis nominavit unquam, cui non certam profectuum partem voluerit adscriptam. Multi quidem , uti dudum tristis comprobavit eventus, ad exteros delati, inania prensant et non minus tempus, quam pecuniam turpiter prodigunt, rerum suarum , quae ad comparandam eruditionem pertinent, minus curiosi; sed multo aliam inierat viam Ambrosius, qui toto, quod in Academiis vixit, tempore non minus pietatem , quam diligentiam praeceptoribus adprobavit; nec prius Wittemberga egredi constituit, quam publico diligentiae argumento comparatam ibi eruditionem fuerit contestatus. Cum igitur confecto feliciter studiorum aca- demicorum cursu in patriam redire meditaretur, celeb. D. Werns- dorfius, praeceptor aeque meus etiam post fata venerandus, de causis turbarum in ecclesia commentabatur, quam ejus dissertationem g) die 11. Martii an. 1721. ita defendit noster, ut exspectationi praeceptorum ex aequo responderet et sibi compararet laudem valituram ad posteritatem. Nihil jam restabat amplius, quam ut eadem felicitate Wittemberga excederet, qua olim Saxoniam fuerat ingressus; sed alias, ac sperabat, cessit iter revisendae patriae destinatum. Dum enim compendio uti vellet, et superata fere Silesia per limites Poloniae ad I. Comitatum Arvensem, in quo natus erat, se commodissime transiturum speraret, praeter omnem exspectationem Bielae sub nomine Ministri Evangelici captus et in custodiam traditus fuit. Hoc quidem non multum curabat Ambrosius, nihil mali sibi conscius, subinde revocabat ad animum vulgatam illam poetae sententiam : Hic murus aheneus esto Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa, procedente tamen tempore experiendo addidicit, omnia ad conflandum ei periculum fuisse comparata. Dum enim Bielae multis numero argumentis innocentiam suam confirmaret et nonnisi dimissionem indubie praestolaretur, reperti sunt aliquot numero poloni, qui jurejurando adseverabant, eum clam in montibus ministerium ritu Evangelico peregisse. Hinc factum est, ut ex arbitrio superiorum currui impositus Cracoviam deduceretur, tribunali ecclesiasg) Reperitur elegans haec dissertatio in disputationibus Academicis Wernsdorfii a D. Zeibichio tribus voluminibus Wittemb. an. 1736. editis. Conf. Volumen 1. num. XIII. p. 447.