Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

161 stico propediem sistendus. Vix huc inter iacrymas et suspiria ad­vectus fuit, confluxerunt non pauci, eruditionem Ambrosii dispu­tando exploraturi: ille tamen studiosissime omnem disputandi oc­casionem declinabat et se in tantum profecisse, ut iis pro digni­tate respondere queat, prudenter dissimulabat, quo effecit, ut non in publicos carceres, sed in pistrinum aliquod domui episcopali ad­junctum fuerit detrusus. Dici non potest, quanta virium contentio­ne in eo laboratum fuerit, ut ad deserendam religionem evangeli- cam perducatur, sed cum id per conscientiam se facere posse ne- garat, poena mortis eluendum sibi esse crimen significabant. Unus inter omnes, qui ad eum mittebantur, praecipua laude dignus fuisse existimabatur, P. Gorcsicsky h), vir liberalis ingenii et fama eru­ditionis apud suos clarus, qui uti saepenumero ad eum veniebat, ita semel discessurus Ambrosium ad constantiam Horatiano illo tacite submonebat : Vivito fortis Fortiaque adversis opponito pectora rebus. Stimulus hic erat animo Ambrosii ita infixus, ut nulla eum prorsus oblitterare potuerit oblivio. Sive enim blandirentur misero, sive mi­narentur poenas, s‘abat invictus, nec loco dimoveri poterat, mar- pesia cautes. Ter in causa ejus sanctior Cracoviensiutn coibat se­natus, negotium tam involutum ex praescripto Canonum revisurus. Cum igitur accitus in Senatum, causam suam per Advocatum, quem Poloni Instigatorem vocant, perorare juberetur, adeo ineptum causae suae patronum nactus est, ut quoties ei coram Senatu ec­clesiastico aliquid dicendum esset, toties ex adstante sibi Ambro­sio quaereret sententiam. Postremo advocantur Biela testes, qui coram Senatu pertinaciter dejerabant iterum, et eo ipso innocen­tem Ambrosium in praesentissimum vitae discrimen adducebant. Nam Senatus ille sanctior mala testium fide circumventus mortem eum commeruisse deliberabat, et latam publice sententiam, publi­co Conventus libro adseriptam , Ambrosio per internuntios signifi­h) Gorcsicsky iste ex clarissima Sinapiorum gente prognatus, imme- mor majorum suorum cum religione et nomen mutavit. Sinapi enim Slavis est Horiiice, ex quo ad imitationem Polonorum Gorcsicsky enatum fuit. Ita fit, ut qui semel ab institutis majorum desciverunt , ne nomen quidem eorum patiantur. Schmal Commentar. 11

Next

/
Thumbnails
Contents