Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
159 venerabatur Ambrosius. Vix enim delatus erat Eperjesinum, singularem ejus benevolentiam expertus est, dum eum non tantum discipulorum numero adscriberet, sed postquam propius ei innotuisset, etiam in domum reciperet et filios nobilium, quos domi suae educabat, ejus dexteritati commendaret. Nam Kothianam, Berzevitzianam et Sárossianam juventutem ad quaevis summa natam in cursu studiorum ita confirmavit, ut singulari studiorum praesidio, avitam majorum virtutem cum dignitate tueri posse videretur. Hac diligentia eam sibi laudem peperit, ut absque longiori deliberatione communi omnium, qui in partem curarum veniebant, sententia classi Grammatistarum praeficeretur. Huic ille ita moderabatur, ut omnes perpetuum eum optavissent praeceptorem , nisi sua sponte et majorum consilio studia apud exteros confirmare destinavisset. Exacto igitur apud Eperjesienses biennio an. 1718. ipsis Feriis Pentecostes Wittembergam concessit, disciplinas ad circulum solidioris doctrinae pertinentes confirmaturus. Non caruit susceptum hoc iter difficultate, cum praeter exspectationem febri ardente adeo divexaretur, ut Vratislaviae.per dies 14. quiescere habuerit necessum: hoc tamen ei singulari Dei munere datum fuit feliciter, quod in ea incideret tempora, quibus alma illa purioris doctrinae sedes et omnium bonarum artium* sacrarium aluit viros foto eruditorum orbe longe celeberrimos. Floruerunt enim eo tempore magno civium academicorura emolumento, Wemsdorfius, Chia- denius, Schroeerus, et Janus doctores sacrarum litterarum omni laude mea infinitis modis superiores, quibus noster discendi cupidus non tantum facile innotuit, sed etiam per triennium ita con1G64. Dachoviensi Ministro non confundendus. Noster hic natus fuit Kubinii apud Arvenses, patre nobili Jacobo Matthaeide, matre Anna Migyelkay. Majores patriae scbolas ingressus Késmárkini Eccardum , Jaurini Torkossium et Carponae Martinum Dubovszkium duces sectatus est. Juridicendo animum adplicaverat, sed tumultibus patriae non leviter turbatus in Collegio Eperjesiensi Celeb. Eezikio adhaesit, atque tandem per Inspectores dicti Collegii in Pomeraniam missus apud Gryphisvaldenses ita elaboravit, ut eruditionem suam peculiari Dissertatione, Koma et Geneva Hungáriáé irre- conciliabiles an. 1708. contra Sámuelem Nigrini Solnensem conscripta, luculenter fuerit contestatus. Hinc evocatus Cel. Kezikio in Collegio Eperjesiensi suffectus fuit, cujus facie in deterius commutata non tantum scholis, sed etiam ecclesiae Slavorum praefuit, an. 1712. ordinatus. De Gymnasiologia ejus in superioribus dictum est. Mortuus est vir in commune utilis an. 1729. relicto unico filio, qui tamen exspectationi bonorum non respondit.