Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

158 — omni mea praedicatione superior. Abierat fere annus cum dimidio, dum ad studia redire animum induceret, operosa diligentia com­pensaturus, quicquid linguae hungaricae causa neglectum esse exi­stimabat. Erant non pauci, qui Ambrosio cum ratione persvade- bant, ut Sempronium aut Jaurinum concederet et una eademque opportunitate non minus studiorum cursum, quam utriusque lin- gvae tyrocinia confirmaret; sed bellum turcicum, quod an. 1716. et sequenti gestum fuit, salutaria haec consilia impediebat. Hinc ad Eperjesienses sine mora proficiscebatur. Ibi enim eo tempore non sine celebritate nominis sui docebat et tristem Collegii jactu­ram utcunque sustentabat vir Clarissimus et longo rerum usu in­signis Samuel Matthaeides /), cujus egregia in se merita perpetuo Kectoris in schola obeunda vocaretur. Conquisito hic nervo, qui ex rediti­bus scholae parari poterat, an. statim sequente 1705. Fiilekino valedicit et 16. Jun. Wittembergam salutat. Hic confirmatis feliciter studiis egregium eruditionis suae specimen edidit, cum libellum Pauli Emberi, ecclesiae Szathmáriensis Reformati Ministri, an. 1703. sub titulo: Garizim et Ebal Hungarice editum in latinum converteret et doctrinam de electione et repro­batione per Emberum propositam, praeside Celeb. Wernsdorfio sub examen vocaret atque judicio b. Fechtii solide non minus, quam copiose a corrupte- iUvo.lis Emberi vindicaret. Prodiit dissertatio haec Wittembergae an. 1707. sub titulo: Ember nonJEmber. In patriam redux statim an. 1708. 4. Martii Rector scholae Radvánensis constituitur, quo officio per biennium cum laude fun­ctus est. Anno 1710. mense Januario Carponam ad functionem ecclesiasti­cam evocatus et 10. ejusdem Schemnicii ordinatus, cum utilitate rem sacram facere coepit: sed post 6. hebdomadarum spatium exulare coactus Radvánii in privato delitescere necessum habuit. Hinc divina providentia an. 1710. Rosnaviam evocatus M. Martino Pelsőczio Pastori hungarico, atrocitate pe­stis sublato, successor datus est. Hanc ille provinciam successu temporis apud utramque I. nationem prolixa cum utilitate ad an. 1737. procuravit. Vir enim erat egregie eruditus et cum elegantia atque ratione facetus, non mi­nus ecclesiae Rosnaviensi, quam Ven. Contubernio utilis et 9. liberorum, ex Magdalena Thurzó Radvánensi genitorum , felix pater. Ex his praeter Mag- dalenam, Annam et Barbaram filias nemo superest amplius. Filius enim Rev. Moses Regis an. 1737. optimo patri in ministerio suffectus, anno statim sequente non sine multorum dolore vitam cum morte commutavit. Ven. Mar­tino Regis, qui 26. Febr. apoplexia tactus 4. Martii mortuus est, die ejusdem mensis 7. funus solenne apparatum fuit, cui in magna populi frequentia Ven. Andreas Wietoris Kun-Tapolczensis ex Matth. XXVI. 38—44. in aula, Re­formatus autem Minister Rev. Joh. Bornemisza ex Esai. Vili. 18, in templo pro concione dixit. f) Sámuel Matthaeides cum viro ejusdem nominis Moravo circa an.

Next

/
Thumbnails
Contents