Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

128 Berzetbinum legitime vocato sacros conferre ordines et ultimo liuic imponere manus perhonorificum esse existimaret. Omnes demum Ministro et scholae Rectore, matre autem nobili Rosina Wozár Boezaba- nyense. Prima litterarum elementa addidicit Lovinobányae institutione aviae suae Judithae Sartorius usus. Post haec sexennis Cremnicium delatus Andr. Nemethium, Joh. Christiani et Joh. Hluoska praeceptorum nomine coluit et nihil neglexit eorum, quae ad percolendam lingvam germanicam videbantur pertinere. Post quadriennium Cremnicii feliciter exactum ad Yen. patrem, qui ecclesiae Köviniensi praeerat, reductus, eodem anno molestam orbitatem profiteri habuit necessum, quam tamen eo tolerabat fortius, quo exstantiora divinae providentiae argumenta experiebatur. Delatus enim Osgyaninum non solum litteratissimi praeceptoris Georgii Farkas jam in Domino quiescentis diligentiam, sed etiam Ven. Oertelii tum Osgyanensium Ministri paternum prorsus affectum expertus est. Praeterquam enim quod eum mensae suae liberaliter admovit, etiam qua fieri poterat privata institutione percoluit, quod ille cum prolixa grati animi testificatione haud raro praedicare solet, ne quid de benevolentia Ven. quondam Pauli Felicides Pilensium Ministri, Majori nostro subinde praestita adjiciam. Osgyanino ad Neosolienses com­meavit et Valent. Klingschnur, Steph. Aegidium et Cl. Fridericum Karpe praeceptores veneratus est. Hinc ex sententia majorum Cremnicium rediit et Ci. Georgio Sartoris praeceptore usus est. Exacto demum biennio jussu Ven. Thomae Kmethonii Köviniensium Ministri longe fidelissimi, qui matrem ejus dilectam in conjugem adsciverat, Cremnicio revocatus ad Eperjesienses tran­sibat et Georg. Ihnatium Rectorem audiebat. Ihnatio ad munus Pastoris apud Septem Tilienses obeundum promoto Csetnekinum venit et sui aman- tissimum Cl. Dan. Sartorium non minus hic, quam apud Eperjesienses du­cem sectatus est. Postquam Sartorius noster stationem scholasticam cum Ministri provincia ibi apud Slavos obeunda commutasset, Cl. Joh. Don­gái viro docto constanter adhaesit atque demum consilio et ope Ven. Kmethonii vitrici sui, quem patris instar multum suspexit, Wittembergam 1733. adiit et ibi ita versatus est, ut indultu patrum Academiae et con­sensu popularium cura bibliothecae hungaricae eidem fuerit demandata. Con­fecto demum feliciter tempore, quod vitae academicae destinatum erat, ipsis feriis Elisabetliae in patriam rediit 1737. et anno statim sequente Berzethinum exulanti Rosnaviensium coetui Germanico non minus quam Hungarico atque Slavonico inserviturus obtenta legitima vocatione, die 5. Junii ordinatus est. Quam prolixa cum utilitate numeroso huic coetui et Ven. Contubernii diver­sis officiis admotus inserviat, nihil habeo dicere. Ita enim litterato orbi Hun­gáriáé notum est, ut actum agere viderer, si in rem omnibus notam argumen­ta cumularem. Deus Majori meo indulgentissime bene velit et eum cum coetu, cui praeest, propitius tueatur. An. 1755. feriis Catharinac Csetnekium transivit et ibidem anno 1758. feriis Galli mortuus est. (A z utolsó pont, úgy látszik, más valakinek tol dalék a).

Next

/
Thumbnails
Contents