Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
129 cogitationes suas eo convertit, ut se ad beate moriendum compararet, quod tanto exequutus est promptius, quanto certior erat, se molestias cum quiete et vitam mortalitati noxiam cum aeterna salute commutaturum. Dies erat 18. mensis Augusti an. 1738., quo superatis raro patientiae exemplo diuturnis doloribus, postquam an- XXX. Csetnekini exegisset, non sine magna rei Evangelicae jactura vitam cum morte commutavit et completis LXXIV. vitae annis magnum sui apud gratam, si quae speranda est, posteritatem desiderium excitavit, sacrarum legum vindex acerrimus, meliorum litterarum decus et aequitatis fidelissimus interpres ac dispensator multo felicissimus Antonius. I nunc ambitio, turres ad sydera tolle Maxima cum videas nomina posse mori. Funus magno huic viro 7. Sept, in maxima utriusque ordinis hominum frequentia apparatum fuit, cui praeter potiorem I. Nobilitatis florem et Ven. Ministerium Evangelicum intererat Sum. Rev. Samuel Szentgyörgyi, Kima-Szombathiensium Pastor et Reformatorum Superintendens, auctoritate et eruditione, dum viveret, apud suos longe clarissimus, ne quid de populo adjiciam, qui praeclaris Antonii meritis excitus sua sponte ad conhonestan- dum funus concursabat. Ad celebritatem funeris tanto viro dignam nihil deesse videbatur. Praeterquam enim quod Ven. Andreas Wietoris u), Kun-Taploczensium Minister, in area paroeciae ex «) Andreas Wietoris patre Rev. condam Matthia Wietoris Szent lva- nensi, matre Susanna Machner in I. Comitatu Gtömöriensi an. 1704. natus, optimorum parentum voluntate a primis statim annis Deo et studiis propitia fortuna dedicatus fuit. Nam etsi multum adhuc puer Ven. patre, Kobellaren- sium Ministro fidelissimo, orbatus fuerit, tantum tamen abest, ut studia deseruerit, ut potius majori cum diligentia ea prosequi animum induxerit, in unica fere Csetnekiensium schola ad omne decus institutus. Si enim excipias annos duos, quibus Kövini institutione Cl. viri Sam. Sartorii usus est, totam fere juvenilem aetatem suam studiis Csetnekiensibus impendit, ibidemque magna animi contentione And. Fabriczium, jam emeritum Ven. Contubernii nostri Seniorem, Paulum Aldásy, nunc Osgyanensium Pastorem, Joh. Fabriczium etPetr. Paulum Lendvay in Domino quiescentes praeceptores sectatus est. Postremo huic plurimum se debere lubens et ultro confitetur. Anno aetatis vicesimo ad Ministerium in ecclesia Kun Taploczensi hungarice obeundum pertractus, susceptis an. 1724. 4. Sept. ordinibus, tanta cum dexteritate attributas sibi partes exequutus est, ut haud paucae ecclesiae ministe9 Schmal Comment.