Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Prolegomena

6 tationem instituisse, et multa pie non mimis, quam prudenter ordi­nasse, quam ejus visitationem posteritatis causa adhuc inter cim- melia nostra adservamus. Abierat fere seculum, dum Religio Evan- gelica publicis Regni legibus firmaretur, et indulgentia Regum, totiusque Regni Consensu Superintendentes obtineret, reliquis Mi­nistris pleno jure invigilaturos. Praeterquam enim, quod A. 1606. in Pacificatione Viennensi sub Rudolpho 2. gloriosae recordationis Imperatore e) primum fundamentalis de libero Religionis exercitio Articulus conditus est: etiam in publicis regni comitiis an. 1608. sub Mathia II. rege Hungarorum Posonii celebratis, confirmata prius religionis libertate, constitutum et omnium Statuum Regni Consensu confirmatum fuit, ut quaelibet religio publica Regni lege admissa, suos habeat Superintendentes f). Haec dum fiunt, con­silio Illust, quondam Comitis Georgii Thurzo, Regni Hungáriáé Proregis, Anno 1610. Mense Martio Synodus Solnae congregata g) e) Tam fuerat Rudolphus II. carus Evangelicis, ut eidem an. 1612. die 20. Jan. demortuo, omnes Ministri ad diem 23. Febr. ex voluntate Proregis Hung. Georgii Thurzo, in templis suis, non sine dolore, ultimum honorem fuerint contestati. f) Articulus in publicis Regni Comitiis consignatus ita sonat: ad prae­cavenda inter Status et Ordines aliqua odia et dissensiones, ut quaelibet Re­ligio suae Professionis Superiores s. Superintendentes habeat, statutum est. g) Supersunt Acta Synodi Solnensis An. 1610. edita. Huic Synodo pecu­liari scripto contradixit Illust. Franciscus Forgách de Ghymes Archiepiscopus Strigoniensis, cui tamen Ordines Evangelici consignata Apologia pro Synodo Solnensi ejusqueConstitutionibus An.1610. Cassoviae per Joh. Fischer in IV. impressa, modeste responderunt. Contra hanc Apológiám Evangelicorum scripsit Joh. Janicius Parochus Senquicensis Peniculum Papporum Apológiáé Solnensis Conciliabuli Posonii An. 1612 in IV., quem tamen pro' eo, ac meru­erat, perstrinxit Petrus Petschius Minister Ecclesia,e Freyvaldensis, in libro, cui titulus : Malleus peniculi adversus Apológiám Synodi Solnensis editi Cas­soviae apud Joh. Fischer An. 1612. in IV. Gravis hic fuit Jamicio Malleus, hinc vulnera, quae malleus sibi inflixerat, aliqua ratione declinaturus, evul­gavit Posonii An. 1612. librum, cujus haec est Inscriptio : Logi Alogi, qui­bus Baptae Calmosphactae Peniculum Solnensis Conciliabuli etHyperaspistén legitimae Antilogiae vellicant, veritatis radiis adobruti. In hoc, uti et in priori, Janicii libro, si studium Reverendissimo Praesuli complacendi exci­pias, praeter barbariem emendatae latinitati invisam et mille calumnias, vix reperias quidpiam. Hinc ipse R. Pater Franciscus Kazy S. J. qui utrumque librum Petro Pázmáno adseribit, ingenue confitetur, eum scribendi genere usum fuisse Satyram redolente et exoletis vocabulis obscurato.Vid.Historiam Regni Hungáriáé editionis Tyrnaviensig An. 1737. p. 96.

Next

/
Thumbnails
Contents