Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Prolegomena
7 ad mentem Articuli, auctoritate Regia et Consensu Statuum Regni confirmati pro decem Comitatibus’Cis-Danubianis 3. elegit Superintendentes. Idem An. 1614. in superiori Hungária Liberae Regiaeque Civitates et I. Comitatus Scepusiensis et Sárosiensis in Synodo Szepes-Varallyiensi, sub praesidio Christophori Thurzo celebrata, non minus pie, quam feliciter praestiterunt. Nostro certe Ven. Contubernio Gömöriensi aeque auctoritate Proregis Hungáriáé, quem Palatinum appellamus, potestas eligendi et constituendi Superintendentem 10. Jul. 1610. solenni Diplomate adfirmata fuit, quod etsi mutatis jam rebus, ad utilitatem nostram nihil amplius conferre posse arbitremur : támen .sequuturae posteritatis gratia, ex originali bona fide transsumtum adscribitur, ut vel hinc quilibet de felicitate eorum temporum existimare queat h). Cur Majores nostri h) Diploma Ven. Contubernio Gömöriensi ratione Superintendentis datum sequens est: Nos Comes Georgius Thurzo de Bethlenfalva,Regni HungariaePalatinus, Judex Cumanorum, nec non de Arva perpetuus, ejusdemque Comitatus Supremus Comes : Serenissimi Principis ac Domini Domini Matthiae II. Dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Schlavoniae etc. Regis, designati in .Regem Bohemiae, Archiducis Austriae, Ducis Burgundiáé, Marchionis Mora- viae, Comitis Tyrolis etc. Consiliarius, ac per Hungáriám Locumtenens etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod requisiverunt Nos debita cum instantia Reverendi Domini, Georgius Fabritius Pastor Alnoviensis Senior, et Petrus Sextius Pastor Cset- nekiensis Consenior, Dominorum Ministrorum in Comitatu Gömöriensi commorantium, nec non M. Leonhardus Martini Rosnóbanensis Ecclesiae Pastor, suo et totius Contubernii Dn. Ministrorum ejusdem Comitatus Gömöriensis Augustanam Confessionem amplectentium, nominibus et in personis, suppli- carentque humillime quatenus plenariam ipsis in medio sui Superintendentem, more alias in Regno hoc obsérvari'soiito, eligendi et creandi, ex officio et Authoritate Palatinali, Legibusque et Statutis publicis Regni, non ita pridem etiam sancitis, ac per suam Majestatem Regiam Dominum Nostrum Clemen- tissimum gratiosissime confirmatis, id admittentibus, daremus et concederemus facultatis potestatem. Et quia cum in alio quovis vitae genere tumEcclo- siastico in primis bono ordine, disciplina, regimine inculpabili, ut omnia rite et decenter fiant, opus esse existimamus; idque ad Dei Optimi,Maximi gloriam ct ejus Sanctae ecclesiae militantis in his terris propagationem, Eisdem Dominis Ministris, rem tam piam, utilem et necessariam postulantibus, merito id denegare non potuimus,nec debuimus. Idcirco praefatisDominisMinistristales idoneas et ad hoc officiumSuperintendentis aptas personas, émédiosuiplena ea auctoritate, qua ceter-i in Regno hocHungariae Superintendentes utuntur, fru- untur et gaudent, eligendi et creandi, talique Superintendenti Ecclesias suae