Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
119 Samuol Antoni*) Ut jam de Ven. Antonio a) perscribatur ad posteritatem, ordo scriptionis, quam exorsus sum, et praeclara ejus in rem Evangeli- cam merita jure quodam suo videntur postulare. Virum enim descripturus sum puritate doctrinae et integritate vitae ita insignem, ut pares, quod sciam, paucos, superiorem habuerit neminem. Pater ei contigerat nobili et veneranda dignitate conspicuus Daniel Antoni 6) diversarum ecclesiarum Pastor, multo rerum usu exercitatissimus, mater vero Kircheny. Natus an. 1664. Samuel primis statim annis eximiam virtutis et quae non omnibus contigit, docilitatis spem facere videbatur, hoc unico infelix, quod in infantia statim molestam orbitatem profiteri fuerit coactus : boc tamen singulari Dei providentia evenisse existimo, quod amici curam honestae educationis in se devolutam esse sentientes, utriusque parentis officium in educando Samuele certatim exequuti sunt ejus- que docilitatem et raram in studia propensionem benevolentia sua confirmarunt. Job. Schadcr Lib. Reg. Montanaeque civitatis Schem- niciensis Praetor is erat, qui plurimum operae in edusando Samuele collocavit, quod ipse dum viveret, haud raro praedicare solitus est. Is enim melioribus litteris, quarum prima aetas capax esse solet, eum erudiri curavit, nec Scbemnicio dimisit prius, quam cum ad optima quaeque praeparatum, peregre etiam cum utilitate versari posse advertisset. Sed dum ad superiora studia feliciter pertractanda omni studio conniteretur, acerbiora, quam rebatur, fata experiri habuit necessum. Cum enim anno aetatis XVIII. ex sententia majorum Jaurinum proficisceretur, ad munimentum Uj*) Vitam Antonii vide in Indice Ordinatorum per Jacob. Zabelerum N. 59. ad an. 1696. d. 13 Junii (Gamaüf sajátkezű jegyzete). a) De claris Antoniis, uti eruditis ignotum esse non potest, scripsit Antonius Sanderus Gandavensis, Canonicus Tornacensis, cujus Liber I. Antonios vitae sanctitate notos, II. praesules et Magnates, III. Liber litteris et eruditione praestantes complectitur. Prodiit Lovanii 1607. in IV. Haec eruditorum gratia occasione nominis Antonii monuisse sufficiant. b) De Daniele Antoni patria Hajensi in Centuria mea Litteratorum Thu- rocziensium, si Deus voluerit, cum litterato orbe brevi communicanda, uberior erit dicendi locus.