Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
120 vár ej per Tureas, qui eo tempore ultra barbarae feritatis modum longe lateque in Hungária tumultuabantur, captus et praeter omnem culpam suam ad molestos carceres detrusus fuit. Ubi postquam integrum anni quadrantem inter lacrymas et suspiria exegisset, singulari Dei providentia et opera quorundam heroum liberatus, in celebrioribus patriae scholis studiis diligentissime operabatur. Putavisset non nemo, mutaturum eum hac occasione sententiam, cum judice Seneca d) Rara sit fides, ubi jam melior fortuna ruit, ille tamen his malis exercitus, imo duratus, a continuandis studiis non modo non dimovebatur, sed et jam novis ea auctibus amplificabat. Nam etsi periculoso illo reipublicae tempore Jaurinum pervenire non potuerit, Sempronii tamen, Posonii et Trenchinii optimos magistros ita sectatus est, ut nemo non speraret confidenter, eum cum tempore adflictam patriam haud vulgariter illustraturum. Magnam ille profectuum suorum in Hungária partem Nicolao Materini e) adseribebat, nec unquam eum sine praefatione honoris nominare solitus est. Quod cum amici quoque adverterent, eum sub instilutione boni viri insigniter profecisse, duo eorum, Job. Schader, cujus jam injecta fuit mentio, et Andreas Keszler, civis Soproniensis, juri dicendo eum destinabant et lateri celeberrimi illius per Hungáriám causarum patroni, Pauli Okolicsányi/j adseric) Munimentum Újvár, Slavis Nővé Zámky dictum, cum Tureis longe remotis et pacato regno exigua ejus esset utilitas, providentia Augustissimi Imperatoris Caroli VI. 1725. dirutum fuit. d) Seneca in Hercule Oetaeo v. 602. p. 304. e) Nicolaus Materini post Comitia Semproniensia an. 1682. in scholam suburbanam Trenchiniensem introductus, vir fuit omnium confessione doctus et ultra, quam reris, laboriosus. Hoc ei ab aliquibus in vitio positum fuit, quod suggestum omnibus modis declinaverit, semel multis argumentis indu ctus, in Natali Domini horis antelucanis pro concione dixit et non prius finem dicendi fecit, quam diesceret. f) Paulus Okolicsáhyi, judicio virorum in jure patriae exercitatissimorum, maximus aetatis suae Ictus appellabatur. Vid. Joh. Jony Commentatio historico-juridica de origine et progressu juris hungarici p. 46, ubi nostrum Okolicsányi de modo in juris administratione procedendi antiquitus observato non parum laudari videas. Iste ille est Okolicsányi, cujus unicus filius ex Susanna Eaksányi natus Christophorus I. Comitatus Thurocziensis Vice- Comes 1707. die 5. Junii in campo Sajó-Köröm ad Ónod a factionis Káköczy-