Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

118 ciam esse vetus admodum est sententiap). Idem Ven. quondam Sá- rossyus morte sua ominari videbatnr. Eodem enim fatis functo, praeterquam quod pestilens contagio, quae toti fere regioni incu­buit, Eosnaviam tantum non exaninivit: etiam paucum post tempus publico religionis exercitio, quo olim indulgentia Augustissimo­rum Hungáriáé Kegum imperturbate fruebatur, privata q), in eas conjecta fuit calamitates, ut ex iis, quod dedoleri non potest, ad­huc eluctari non potuerit. Hoc ad laudem Rosnaviensium Evange- licorum satis est, quod malint sacris apud Berzethienses privatim defungi, quam religionem suam Evangelicam quacunque demum ratione contemerare. Deus rei Evangelicae stator et arbiter in­dulgentissime efficiat, ne exulanti Rosnaviensium ecclesiae male sit, neque ovile in deserto Berzéth constitutum diruatur. p) De Leontio praesule Antiocheno ejusque praedictione videri potest Nicephorus Lib. IX. Hist. Eccl. Cap. XXIY. q) Eosnavienses libero religionis Evangelicae exercitio postremo privati fuerunt 13. Febr. an. 1711. Hinc causa cultus divini Bisztram commigrare coeperant in fundo quodam Per. Dom. Sam. Draskóczy sacris operaturi; sed obtenta a Generali Viardto et C. Joh. Pálőyo Caesareo t. t., ut loquuntur, Plenipotentiario, in privata domo Rosnaviae peragendi cultum licentia, a die 13. mensis Maji ad 13. usque Sept, in aedibus Georgii Mülleri in platea Várallyiensi sitis sacra peragebant et exturbati primum Dominica XV. Tri­nitatis Berzethini sacris defuncti sunt, Germani quidem in eadem aula, in qua nunc cultus sacer peragitur, tum ad Tit. Paulum Lang, dein ad Michae- lem Szontagb, jam ad Franciscum Mariássy pertinente ; Hungari autem in aula Michaelis Várady, quae jam ad Marcum Mariássy devolutaest. Postquam Hungari in aula Szirmaiana sacrorum causa convenire coepissent et Germa­ni 1716. proprio Pastore destituerentur, relicta priori sede cum Hungaris coaluerunt et uno eodemque Pastore usi ad annum usque 1742. diem 1 Xov. in aula Szirmaiana sacris operabantur. Haec dum alterius juris fieret, ad aulam Francisci Mariássy, in qua soli Germani olim conveniebant, redierunt et adhuc in eadem sacris defunguntur. Ministri Rosnaviensium post ademta templa an. 1714. Rosnaviae habitarunt, diebus dominicis et festis ad peragen­da sacra Berzethinum descendentes, sed eodem anno mense Julio exturbati, amplius ad priores stationes suas redire non potuerunt, verum collocata Ber zethini sede gregem sibi commissum inter mille molestias constanter docue­runt.

Next

/
Thumbnails
Contents