Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

113 rile tamen et vel lioc nomine peracerbum, siquidem ex sententia poetae: Ut tristis sine sole dies, sine sidere nox est, Sic tristis sine prole domus. Hanc orbitatem Yen. Sárossy utcunque levaturus, pupillum quendam in filium susceperat, quo nomen suum venturae posteri­tati commendaret et declararet litterato orbi, qualis futurus erat pa­ter, si eum cum fortuna Deus filio donavisset. Sed uti baud raro optimae quoque destinationes ad irritum cadere consveverunt, ita bic praeter omnem opinionem evenisse, tristis admodum eventus comprobavit. Nam etsi adseitus ille Sárossy, postquam adolesceret, nobili Liptoviensium apud Benedekfalvenses juventuti cum laude praefuerit; nominis tamen Sárossyani et beneficiorum prolixa li- beraiitate in se collatorum immemor, desultoria animi levitate de­generavit et eo ipso non [tantum breve post tempus meritas perfi­diae poenas exsolvit, sed etiam proprio exemplo vulgatae sententiae: Sequitur iniquos ultor a tergo Deus h) locum fecit, indignus, qui tanti viri nomen usurpavisset aliquando. Longum foret enarrare, quanto cum emolumento apud Cassovienses officio sacro defunctus sit; cum nullus fere abierit dies, quin ma­gno cum fructu iu coetu bungarico fuerit terminatus. Nam praeter­quam quod dogmata coelo Missa dabat populo, nullis temerata tenebris: etiam raro admodum exemplo, excellenti doctrinae jungebat foedere Firmo virtutem raram, quod scilicet ore docebat, expressit vita, uti Eezildus ?') de juventute hungarica praeclarissime meritus, dum ci provinciam Superatteu­h) Vid. Seneca Hercule furente ves. 384. «j Joh. Rezikius in 1. Comitatu Nitri ensi pago Koros alias Krusehowcze Slavis dicto, patre Rev. Nicolao Rezik Hajniczeno, primum Rectore in Diva Helva, Ven. Contubernii Nagy Tapolczensis Seniore, matre Susanna Palach Martinopolitana natus, postquam adolevisset Eperjesini Pomarium, Zabani- um et Ladiverum duces sectatus est tanto cum emolumento, ut an. 1669. sub Pomario Articulum VII. Augustanae Confessionis de Ecclesia in solenni anniversario examine ad disputandum cum prolixa nominis sui commendati­one defenderit. Ad exteros delatus jam an. 1674. Thorunii numero docentium Schmal Comment. 8

Next

/
Thumbnails
Contents