Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

114 dentis carmine non minus eleganti, quam docto Bartphae an. 1708 evulgato gratularetur, ex vero pronunciabat. Nec aliter fuisse vel bine pronum est existimare, quod dum divino prorsus arbitrio mu­tandus ei fuisset locus et abitus ejus in vulgus spargeretur, coetus Cassoviensium Evangelico-IIungaricus et nullus non Solvitur in laerymas, lacrymans comitatur eundem. Postquam enim Yen. Andreas Bodo Superintendens satur aetatis beate in Domino obiisset, sanctior ille senatus Statuum et Ordinum Evangelicorum, Sigismundus Jánoky, Georg. Gerhard, Job. Rad- ványi *), Michael Okolicsányi, Petrus Csemniczky, Stephan. Petró- czy, Laurentius **) Zay, Paul. Kajali, Georg. Ottlik, Paul.Prileszky et Mart. Izdenczy, scriptis Agria 24. Maji an. 1708. litteris, M. Job. Sárossy Cassovia ad Rosnavienses evocandum et Superintendentem adscriptus fuit et an. 1682. Professor meruit salutari. Apud Cassovienses scholas an. 1671. 6. Nov. per Georgium Bárson Episcopum cjausas, nutritii earum an. 1684. reserare decrevörunt et directionem omnem Kezikio obtule­runt. Cogitabat ille diutius, quid facto opus sit, vicit tamen haesitantem amor patriae et oblatam sibi provinciam suscipere imperavit. Sed vix Cas- soviam delatus est, se non parum erravisse cognovit et recordatione praete­ritorum dolorem auxit. Praeterquam enim quod rem scholasticam negligen- ter curari advertebat, etiam a Michaele Fischero collusionis cum Thökölyi accusatus, ab eodemque tanquam Camerae Praeside in custodiam traditus cum dolore pristinae libertatis recordabatur. Paucos post dies libertati resti­tutus apud Eperjesienses in Collegio stationem Professoris eloquentiae, poe- seos et historiarum occupavit et cum haec honoris accessio diuturna esse non posset, erepto nostris Collegio, ad Thorunienses rediit ibidemque 1690. Pro­fessor ordinarius constitutus est. Quanta hic cum celebritate fuerit versatus, cum publica loquantur documenta, percensere opus non est. Hic inter plu­rima alia conscripsit Panegyricum honori Johannis III. Poloniae regis an. 1696. defuncti dedicatum. Tandem restituto an. 1705. sub tumultibus hunga- ricis Eperjesiensibus Collegio, in patriam revocatus, tanta cum utilitate fre- quentissimae juventuti praefuit, ut ei ad laudem immortalem, praeter diutur­niorem vitae usuram, nihil defuerit amplius. Desaeviebat in Hungária an. 1709. ct sequente lues admodum contagiosa, quo malo Celeb, quoque Rezi- kius finem vivendi facere coactus, triste sui desiderium reliquit posteritati. De Gymnasiologia ejus dictum fuit in superioribus, quod satis est. In conju­gem duxerat Mariam Elisabetham Berzeviczy omni mea laude superiorem. Nam etsi Bezikio diuturna fuerit matrimonii hujus possessio, nunquam tamen molesta, uti ipse ante obitum scripto testatus est. *) A szélen irónnal: Badvanszky. **) A szélen irónnal: Andreas.

Next

/
Thumbnails
Contents