Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Prolegomena
5 propagata fuisset a), magua animi contentione elaborabant non pauci, ut cum sanctiori illo deposito constituatur inter Ministros ordo duraturus ad posteritatem. Videbant enim adsertores illi rei Evangelicae, ita natura comparatum esse, ut nulla humana societas absque ordine sive consistere, sive diurna esse queat. Hic etsi dici satis non potest, quam multis exquisitisque modis pias Evangeli- corum destinationes, intempestiva nonnullorum consilia, intervertere studuerint; impedire tamen non poterant, quin post tristia Ludovici II. Regis Hung, fata, secundum Deum, Petri P e r é n y i et C a s p. D r á g fi i industria effloresceret religio Evangelica et induceretur ordo, res sacras haud dubie sustentaturus. Praeterquam enim, quod Sacrae Societates, quae nunc Contubernia appellantur, fuerint constitutae : etiam communibus suffragiis eligebantur Seniores et Superintendentes, qui reliquis ministris cum auctoritate moderarentur. Certe C i b i n i i in Transilvania Paulus V i e- nerus Superintendens Evangelicus An.1553. Ministros renunciare coepit b), quem sequutus fuit Matthias Heblerus, Vir perpetua memoria dignus, et de Augustana Confessione egregie meritus, Ecclesiarum Evangelicarum in Transilvania Superintendens, Anno 1572. beate in Domino mortuus c). Eodem Seculo in Vener. Contubernio nostro G ö m ö r i e n s i, cui eo tempore Kis-Hontense quoque adjunctum fuit, Cyprianus Fiidt, Martinus Rein- hardus et Joannes Rimanoviani, erant Sacrae Caesa- reo-Regiae Majestatis in arce Murán concionatores et illius Tractus Superintendentes Evangelici d). Hi etsi ministros non renunciarint, sed sacri Ministerii Candidatos pro suscipiendis ordinibus Brigam Silesiorum expedire soliti fuerint: certum tamen mihi est et exploratum, postremum illum, anno 1596. solennem ecclesiarum visia) Hoc communi historicorum sententia ad A. 1523. et seq. referri solet, dum Viri ex Germania reduces et plenius de religione Evangelica informati, quales erant Martinus Cyriaci, Leutschoviensium Pastor, Dionysius Lyneci, Balth. Gleba, Michael Sztarai, Christian. Lanius aliique magna dexteritate religionem Evang. propagarent. Conf. Hist. Diplomat, p. 3. §. IX. b) Videri potest hanc in rem Hist. Diplomatica p. 7. §. XXXVI. cj De Heblero praeter Hanerum in Hist. Eccles. Transilvan. legi potes Lampe in Hist. Ecclesiastica, quam Trajecti ad Rhenum An. 1728 evulgavit. dj Habentur haec in libro Memoriali illius temporis, quem Protocollon Vener. Contubernii nostriGömöriensís nominamus, ex quo desumpta recenset Lampius loc. cit. p. 311.