Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

112 lus Paskony alias Michaelides appellatus, Academiae Tubingensis civis, an. 1672. Dissertationem suam, quam sub praesidio Joh. Adami Osiandri de Typo legis moralis ex dicto Jacobi II. 12. tuitus est, Sárossyo Wittcmbergae agenti scripserit, nunquam alias factu­rus, nisi dignum virtute ejus pretium statuere voluisset. Hoc autem felicius apud exteros versabatur, quo plures nactus fuit nutritios, sacros ejus conatus profusa liberalitate adjuvantes. Inter reliquos principe loco collocari meretur Stephanus Bakay, I. Comitatus Aba- ujvariensis sanctioris senatus Adsessor. Praeterquam enim quod Sárossyum apud Wittembergenses liberaliter aluit, etiam id bene­volentia sua effecit, ut ia proemium bene collocati temporis Ma­gister renunciaretur. Hoc uti palam erat omnibus, ita neque ipse Sárossyus diffiteri voluit, cum inter cetera beatis magni sui nutri­tii manibus parentaturus confitetur: Leucoreas Musas, te promotore, colebam ; ne quid de liberalitate ejus adjiciam, reduci etiam in patriam Sá­rossyo multis modis declarata g) Postquam Deo propitio in patri­am revertisset, apud Toporczenses scholas aperuit, nobili imprimis juventuti dedicatas. Nec male cesserunt conatus erudiendae juven­tuti Scepusiacae destinati. Ita enim inter fatales rerum in patria conversiones educabatur, ut Gorged, Draveczkii et plures alii ex se prodire in publicum et singularem doctrinae fructum ostendere potuerint. Haec quidem scrupulosius recognoscere opus non est, cum certum sit et exploratum, Spect. quondam Georg. Görgei de Toporcz, magnum, dum viveret, Scepusiensium decus, bene sub institutione Sárossyana collocati temporis nunquam sine profusa voluptate meminisse. Hoc eo valuit, ut multi operam ejus expete­rent, in commune profuturam: Cassovienses tamen omnium cense­bantur felicissimi, qui an. 1682. delata Sárossyo Pastoris hungari- ci provincia, Ministerio ejus per annos 6. et viginti fuerant usi. Hic animum conjugio adjecerat, Anna Maria Gschtetneriana (Das- soviense in conjugem sociata, quod etsi concors fuerit matrimoni­um et ad vitam cum commoditate transigendam comparatum: ste­g) Videri possunt justa funebria in obitum Steph. Bakay cum Thökölio in aciem prodeuntis et praeter omnem exspectationem occisi, a Sárossyo nostro carmine elegiaco exsoluta. Hinc lector plura de liberalitate Bakayana condiscet. Prodiit Cassoviae litteris Steph. Bossitz.

Next

/
Thumbnails
Contents