Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

Ill de juventute Hungáriáé immortaliter meriti M. Isaacus Zabanius d) et Elias Ladiver e). Ea profecto sub bis doctoribus Collegii Eper- jesiensis fuit celebritas et amplitudo, ut exteri quoque advolarent litteratae Palladi in hoc meliorum litterarum sacrario militaturi. Hic Sárossyus non ea tantum, quae ad circulum studiorum huma­niorum pertinebant, studiosissime sectabatur; sed etiam lingvas orientis, et quibus se totum dederat, sacratiores litteras ita perco­lebat, ut superiorem fere habuerit neminem. Testatus est id ipsum luculentissime, dum sub praesidio D/ Pomarii Analysis et Exege- sin Art. 1. Aug. Confessionis 30. Oct. 1670. cum laude tueretur/). Confirmandorum studiorum causa peregre factus, circa an. 1671. Wittembergam commigravit et in omni studiorum genere viros toto orbe celeberrimos, Calovium, Meisnerum, Queustedium, Deutsch- mannum, et qui jam tum ab Hungária exulabat, Pomarium, duces sectatus est cum ea diligentia, ut jam tum eruditorum sen­tentia in magnis haberi coeperit et prout meruerat, aestimari. Hoc meo arbitratu vel. hinc facile est existimare, quod Pau­d) M. Isaacus Zabanius in I. Comitatu Barsiensi patre Kev. Johanne Za- banio, ecclesiaeBrogyanensis Pastore, natus, studuitPrividiae, Sempronii et Wittembergae, ubi sub M. Joh. Bayern de Gnomone Scioterico an. 1658. dis­putavit. Post reditum fit an. 1660. Briznensis scholae Rector, atque demum in Collegio Eperjesiensi Metaphysicae P. Professor. Tempore magnae illius persequutionis in exilium actus Cibinii in Transilvania non tantum Profes­sorem, sed etiam Rectorem Gymnasii, dein Orbacensis et Sebessiensis eccle­siae Ministrum, atque tandem Cibiniensium Pastorem et ejusdem Capituli fere continuo Decanum egit. Tandem non an. 1699., quemadmodum existi­mabat Czvittingerus, sed an. 1707. 18. Maji apoplexia tactus obiit, uti Geor gius Soterius, eruditus ille Trarisilvanus in Descriptione civitatis Cibiniénsis ad posteritatem adnotavit. Filius ejus Joh. Zabanius, alias indultu imperato­ris Leopoldi Joh. Sachs de Hartenek dictus, eo ascenderat, ut supremus ju­dex Saxonum diceretur: sed propter vitam licentiose actam au. 1704. iniqui­ore fato functus est. Vid. Timon in Epitom. Chronol. rerum Hung, ad an- 1704. De variis Zabanii Disputationibus vid. Czvittinger in Spec. p. 405. c) Ladiveri vitam exposuit Czvittingerus in Specimine p. 222. Hoc ad posteritatem scribi debet, Ladiverum nostrum tanti a Schäsburgensibus in Transilvania habitum esse, ut habita meritorum ejus ratione in templo Ca- thedrali perpetuam ejus extare voluerint memoriam. f) Prodiit Disputatio haec Bartphae anno 1670. in IV. Diversus ab isto erat ille Joh. Sárossy Hungarus, qui Albo Prorectoris Arnd Tubingensis an 1659. d. 13. Maji nomen suum inscripsit. 9

Next

/
Thumbnails
Contents