Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
110 Comitatu Sárosieusi, oppido ejusdem ditionis pervetusto Nagy Sáros dicto, anno reparatae salutis 1646. Patrem divino munere na- ctus erat equestri dignitate conspicuum, Johannem Sárossy, matrem vero Annam, nobili aeque Iglodiorum*) gente oriundam. Non satis erat eum auspicato nasci, cum idem multis haud raro obtingat, sed a teneris omni parentum studio ita educabatur, ut nemo fuerit ex amicis, qui non facile divinaret, eum, ubi adoleverit, minari virum multis nominibus in commune profuturum. Hinc ab ineunte statim aetate litteris dedicatus, summa animi contentione ad omne earum decus enitebatur et nihil facile negligebat, quod ex sententia superiorum d( stinationibus suis profuturum existimabat. Praeterquam enim quod in schola patria meliores litteras didicerat, etiam ad scholam Berzeviczensem, quae eo tempore apud Sárosienses una omnium maxime florebat, ex sententia majorum delatus, ita omnibus studia adprobabat, ut superioribus quoque dignus fuerit aestimatus. Nec longiori opus erat deliberatione, quo adolescens discendi cupidus debeat proficisci, cum in promptu fuerit Eperjesini Statuum Evangelicorum Collegium b), viris, qui studia confluenti eo juventuti cum maxima dexteritate profitebantur, ut quamplurimum insigne. Tunc enim singulari Dei munere, non sine praesentissima discentium utilitate Collegio moderabatur Samuel Pomarius c) et *) Potius Iklodiorum a vico Comitatus Szathmariensis Iklod. (Más valakinek jegyzete.) b) De Collegio Eperjesiensi videri potest Johannis Sartoris, Pastoris Eperjesiensis, Oratio Panegyrica tempore fundationis illustris Athenaei illius 6. April, an. 1666. publice recitata et Oratio auspicalis in solenni inauguratione ejus a Samuele Pomario, SS. Theologiae Doctore et P. P., ejusdem Gymnasii moderatore supremo, 18. Octobr. an. 1667. instituta. Prodiit Wit- tembergae 1669. c) Samuel Pomarius SS. Theologiae Doctor et Collegii Eperjesiensis supremus Director, ab an. 1667. ad primordia usque decennalis illius ecclesiae divexationis de juventute Hungáriáé Evangelica immortaliter meritus, variis utilissimisque scriptis orbi Hungarico innotuit. In hunc censum praeter memoratam orationem et quae ei adnexa sunt, referri debet Hexas Disputationum Theologicarum de natura peccati originalis an. 1669. edita, ubi praefatione prolixa satis et eleganti haud vulgaria rei Evangelicae monu menta complexus est. Eperjesino exturbatus Lubecensium ecclesiae Superintendentem egit, de quo legi merentur ejus acta tragica Reformationis Eperjesiensis an. 1673., ne quid de compluribus variisque argumenti Disputationibus ejus adjiciam.