Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

109 bant /). Certabat pietate vulgus et nemo non devotis ejus manibus ex veteri Romanorum formula quietem longe exoptatissimam pre­cabatur: viri autem meritis et eruditione iúsignes voce et scriptis famam magni viri posteritati commendabant. Hoc et ego fecisse existimabor, si ei postremo ex sententia, litteratissimi Chlevinii m) parentavero : Hic jacet Nobile stemma, Patriae gemma, flebile thema, Bodovinua. M. Johannes Sárosai. Dum vitam Summe Ven. hujus Superintendentis sequuturae posteritatis gratia describere meditarer, erant non pauca, quae honestas destinationes meas si non sufflaminare penitus, remorari tamen videbautur. Metuebam enim non parum, ne mihi in tanta documentorum raritate adparatu rerum scribendarum destituto Horatianum illud objiciatur: amphora coepit Institui currente rota cur urceus exit? Sed dum praeclara tanti viri merita taciius ipse mecum reputarem, malui de vita ejus breviter commentari, quam ea, quae in adver­saria mea retuleram, perpetuo silentio oblitterare. Ut igitur sciant posteri, M. Johannes Sárosay a) primam adspexit lucem in Ine. l) In hanc rem conferri potest M. Georgii Hegyfalusy Carmen lugubre et Per. condam Matthiae Szentiványi anagrammata in obitum Superinten­dentis elaborata. m) Stephanus Chlevini, ex vico Chlévén in Comitatu Trencliiniensi ori­undus, nobili genere natus, sub initium seculi bujus scholae Alnoviensi et Csetnekiensi tanta cum laude praeerat, ut judicio Ven. Superintendentis An­tonii, antecessores suos tantnm non omnes anteiverit. De eruditione boni viri Hermes ejus Fatiloquus in obitum Ven. Superintendentis Andreae Bodo stilo, ut dicimus, lapidari CorDe IVsto IngeMIsCente erectus, luculentum satis testimonium esse potest. Obiit saeviente peste Csetnekini anno 1710. omnium sententia, nisi Deo aliter-placuisset, longiore vita dignus. a) Superintendens noster cum viro ejusdem nominis circa annum 1646. Sajó-Gömöriensium Hectore confundi non debet. Uti enim noster omnem lau­dem, ita Hector ille propter vitam licentiose actam, exiguam admodum com­mendationem apud posteritatem meritus est. •

Next

/
Thumbnails
Contents