Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
108 debita honoris praefatione posteritati commendemus, siquidem omnium bonorum sententia: Quibus fulgebat, vix laudes, dona minores, Quam Basili quondam promeruere scholae, uti ex vero laudatus M. Hegyfalusy 1. c. judicabat. In conjugem sacro matrimonii foedere adsciverat sibi virginem multo honestissimam Catharinam Martius, cum qua felici traduce non minus filium Andreám, aeque sacerdotali dignitate conspicuum in ecclesia Coronobanensi propere mortuum, quam filiam Mariam generavit, eo nomine ut quamplurimum felicem, quod Sigismundo Thőke celebri per Hungáriám Advocato in conjugem fuerit copulata. De nepotibus tanti viri ex filio Andrea natis, Matthia, Andrea, Johanne et Jona nihil opus est commentari. Etsi enim ea in parte ab avo et Ven. patre suo desciverint, quod non ecclesiae, sed statui politico studia sua consecrarint, in retinenda tamen, defendenda et propaganda religione Evangelica majoribus suis nihilo sunt inferiores. Optavissent certe omnes, qui Superintendentem nostrum propius noverant et praeclaras animi corporisque dotes juxta cum aliis admirabantur, tanto viro perpetuitatem; quandoquidem omnium bonorum judicio hic Pylios annos vivere dignus erat: sed dum magnus ille imperator et arbiter rerum nostrarum, Deus, suos e statione evocat, colligenda nobis vasa sunt et confectis feliciter rebus discedendum. Postquam igitur exquisita cum diligentia omnia peregisset, quae ad officia Evangelici Pastoris, Senioris et Superintendentis pertinere existimabat, inter continuos belli tumultus 10. Mart. 1708. duos et septuaginta annos natus placide in Domino obiit, post varios casus, post tot discrimina rerum aeternae quieti destinatus. Deducendo funeri dies 16. Martii dictus fuit, quod tanto solemnius peragebatur, quanto viri fama et meritis celebriores demortuo Superintendenti parentabant. Praeterquam enim quod Bev. quondam Georgius Pyxiades Polomkiensis juxta Granum V. D. M. et M. Georgius Hegyfalusy Rosnaviensium Hung. Pastor in area paroeciae Csetnekiensis pro concione perorabant; etiam Ven. Andreas Sextius Aluoviensium ecclesiastes in templo, cui corpus Ven. Superintendentis illatum fuit, officii sui partibus ita defunctus est, ut ad solenniorem tanti funeris deductionem nihil defuerit amplius. Dolebant maturum licet tanti viri obitum omnes, et in peregrina tellure sepultum domestico affectu deplora-