Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

107 prolixior, quam cum venustate alebat, barba conciliabat: etiam melliflua oris svavitas ita eum commendabat, ut ex vero amicus quidam in obitum ejus cecinerit: Ingenio praestans, sermo cui meile fluebat Dulcior, exspirat i). Inciderat quidem Bodovinus noster in ea tempora, quibus major regionis, quam religionis cura habebatur : ille tamen inter fatales rerum conversiones ita prudenter versatus est, ut et fidem regi servaverit et gregi sibi commisso procurarit tranquillitatem. Quod de Marpurgo memoriae proditum est, ibidem uno eodemque tempore tres floruisse Professores, Joh. Steuberum, Menonem Ha- neckenium et Justum Feuerbornium, quorum primus ingeniosissi­mus, alter religiosissimus, tertius laboriosissimus nuncupabatur : idem de tribus Superintendentibus Csetnekini haud interrupta se­rie docentibus, ex vero dici potest. Bodovinus enim facundia et in­genio, Antonius religiosa pietate, Ambrosius continuis laboribus publico commodo destinatis immortalitatem meruerunt. Si Pericles ex sententia veterum, cum pro concione diceret, tonare et fulmina­re credebatur : quanto magis idem de Ven. Bodo existimandum est cui a natura tam penetrabilis vox obtigerat, ut non tantum amplis­simum templum Csetnekiense impleverit, sed etiam extra templi pomoeria fuerit exaudita. Hoc uti rarum est naturae beneficium, ita eum nulli non vel maxime commendabat. Hinc habent profecto mea sententia, cur apud seram posteritatem quoque glorientur, Thuroczienses, qui a longis jam retro temporibus nulli non statui sufficiebant viros, tractandis cum utilitate rebus, ut quampluri.num idoneos, de quibus hac opportunitate multa ex vero, neque sine utilitate dici potuissent, nisi mihi hanc operam alteri occasioni servare staret sententia /t). Mihi hac vice satis est ad oculum, quod ajunt, demonstravisse, Sum. Ven. condam Bodo Andreám ita prae­clarum Gömöriensibus non minus, quam Thurocziensibus mncilias- se decus, ut ingrati simus, oportet; nisi tanti viri memoriam cum i) Vid. M. Georgii Hegyfalusy eccl. Eosnaviensis Pastoris Suprema ho­noribus Superintendentis nostri dedicata in folio. k) Collegi magno labore Centuriam Litteratorum Thurocziensium, qui post emendatam religionem sacris Evangelicis cum laude praefuerunt, s' fata nactus fuero propitia, typis exscribendam.

Next

/
Thumbnails
Contents