Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
106 Senioris exegisset, laboribus et variis, uti tunc erant tempora, molestiis fatigatus apud Sajó-Gömörienses an. 1690., quo illuc delatus erat, moritur et Ven. Andreas Bodovinus omnium consensu 7. Febr. an. 1691. Contubernii Senior constituitur. In hoc officio omnia eum praeclare egisse vel hinc conjiciamus, licet, quod cum Paulus Kajali et Israel Mártonfi, qui certis Comitatibus ex arbitrio Principis cum auctoritate praeerant, sine cessatione svaderent, ut in his partibus eligatur Superintendens, unus omnium dignissimus existimabatur Andreas Bodo, ecclesiae Csetnekiensis Pastor, cui hoc, quicquid erat muneris, conferretur. Communibus ergo suffragiis 22. Maji an. 1704. ministerio Eev. Georgii Petrovicii g), Ministri Nagy Szlabossensis et Ven. Contubernii Consenioris in templo Csetnekiensi inauguratus fuit, postquam Rev. quondam Georg. Pyxiades h), Felső Sajóiensium Pastor, necessarium scitu circa electionem Superintendentis processum ex 1. Timoth. III. 6. pro ea, qua erat facundia, exposuisset. Officium Superintendentis tanta cum diligentia procurabat, ut ei ad laudem praeter diuturniorem officii usuram nihil defuerit amplius. Omnia enim, quae Superintendentem Evangelicum sive ornant, s.ve perficiunt, sociata quasi opera ia eo coaluerant. Nam praeter eruditionem longo rerum usu comparatam et gravitatem, quam ei procera corporis constitutio et g) Georgius Petrovieius in 1. Comitatu Soliensi pago Hrochot natus, continuatis Schemnicii et Eperjesini studiis primum in Ochtina scholae praefuit, dein post biennium ad regendam ecclesiam Dluholuczensem vocatus, Sabinam, Kev.Andreae Bubenkii OchtinensiumPastoris filiam, in conjugem. sibi sociavit, duorum filiorum et totidem filiarum matrem. Ex hac ecclesia religionis causa exturbatus, dum in privato vixisset, ad Kobellarenses evocatus, brevi quidem tempore, sed cum fructn ibidem versatus est. Hinc ad Nagy Szlabosenses an. 1681. delatus, etsi hanc stationem cum Coronobanensi commutaverat, tamen inter tumultus bellicos laesa globo polonico manu ad Nagy Szlabosenses post annum rediit et ibidem an. 1705. annos natus 80 beate in Domino mortuus est, postquam in Ven. Contubernio officio Notarii et Consenioris cum laude fuisset defunctus. A) Georg. Pyxiades patria Arvensis, Scepusio ex ecclesia Svabocensi at 1699. ad Felső Sajó vocatus, ibidem ad an. 1706. cum fructu laboravit, dein ad ecclesiam Polomkiensem juxta Granum delatus, cum utilitate sacris operari coepit, sed inter belli tumultus praeter opinionem an. 1709. captus et Briznam ad carceres deductus, postquam ex iis liberatus fuisset, ecclesiae Nagy Szlabosensi praefuit, Notarii et Consenioris titulo insignis, vir in commune utilis non sine multorum dolore an. 1712. in Domino mortuus.