Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Prolegomena

4 Hungária, et ubi se dederit occasio, aliorum quoque doctorum Vi­rorum vita et meritis breviter fuero commentatus,non quasi sperem, me tantorum virorum merita oratione mea exaequare posse, sed ut constet posteritati, quorum olim opera Kés Evangelica apud nos fuerit sustentata et ne sequuturae posteritati cum Horatio libr. IV. oda 9. querulandi locus sit: Vixere fortes ante Agamemnona Multi: sed omnes illacrymabiles Urgentur ignotique longa Nocte : carent quia Vate Sacro. Nisi enim Ilias Homeri exstitisset, idem tumulus, qui corpus Signi contexerat, nomen etiam obruisset, ut Cicero i11 Oratione pro Ar­chia prudentissime existimavit. Ut autem omnis in scribendo con­fusio commodius evitari queat, elaborabo diligentissime, quo exilis haec Commentatio, duabus distinctis partibus absolvatur, in qua­rum priore Superioris, in posteriori autem hujus seculi Superinten­dentes, in certas classes distributos, ea, qua fieri potuerit, adcura- tione percensebo. In eo Lectorem benevolum certum esse volo, me nihil Commentationi huic intulisse, quod non mihi ex genuinis do­cumentis et libris Vener. Contuberniorum Memorialibus, quos Pro- tocolla appellamus, certum prius fuerit atque exploratum. Deus re­bus meis nunquam non propitius indulgentissime efficiat, ne labor hic multis vigiliis, dum apud Felsö-Sajoienses Sacris operarer, concinnatus et jam singulari ejus manere apud Katkovienses con­tinuatus, in vanum susceptus videatur. Tu autem, quisquis es Lec­tor Benevole: Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis Caussa, sed utilitas, officiumque fuit. Prolegomena d e Ordine et fatis Superintendentum Evangelicorum in Hungária. Posteaquam singulari Dei providentia emendata per Luthe- rum religio Evangelica, in Hungáriám quoque felicibus auspiciis

Next

/
Thumbnails
Contents