Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Praefatio ad Lectorem

teratae ita elaboravit, ut baud exigua ad rem Hungáriáé Littera­riam facta fuerit accessio, ne quid de Viris celebribus jam in Do­mino quiescentibus Belio i) Hajnóczio k) et qui de patria optime mereri nitebatur, Rotaride l) adjiciam. Primus enim in Notitia Hungáriáé et in Adparatu ad res Hungaricas passim, in epistola Gratulatoria Superintendenti Job. Sipkovits dedicata alter, postre­mus in Lineamentis Historiae Hungaricae Litterariae omnium confessione egregie hac opera defunctus est, quamvis credam, multa adhuc superesse monumenta, rem litterariam hungaricam egregie illustratura, si ex avaris doctorum scriniis protrahi, aut inter Schedas hinc inde latitantes investigari possent. Quicquid sit, mihi non male de re litteraria mereri videntur, qui unius alteriusve viri vitam, et quae huc videntur pertinere, genuine percensent, ut, si non adsint planiora, vel hinc de habitu temporum, quibus vixit, venturae posteritati liceat arbitrari. Subinde enim talia in tenui alioquin Schediasmate reperias, quae in prolixis haud raro Anna­libus frustra quaesiveris. Hinc nihil me a pietate alienum facturum existimo, si de Venerabilium Superintende.itum Evangelicorum in ret, Specimen Hung. Litteratae 1711. evulgavit, quod etsi sine utilitate non abierit, optandum tamen fuisset, ut errores, qui irrepserant, in otio domestico iterata editione correxisset, de quo videatur Cl. Eotarides in Lineamentis p. 62. seq. i) Matthias Belius egregius patriae Historiographus in I. Comitatu Soli- ensi oppido Otschova a. 1684. natus hoc meruit, ut exteri, quibus ignotus esse non potuit, vitam ejus percenserent et de meritis in rem litterariam prolixe commentarentur. Talis erat Job. Jacob.Moserus in Additamento Lexici Eru­ditorum Seculi nostri Theologorum lit. B. p. 54 et Christi. Gottlieb. Buderus in bibliotheca historica Selecta Strinciana Oap. 28. Hi uti mihi otium fecisse videntur, ita hoc dolent multi, quod vir multo longiori vita dignus a. 1749. obierit. Posonii solenni funere elatus, postquam annos 65. exegisset. Hujus viri Cei. mortem Georg. Farkas hoc prosecutus est Chronosticho : CLarVs ln arte BeeL Matthias Vir ReVerenDVs eXVtVs Vita, regna beata tenet. k) De Hajnóczio erit in posterum commodior dicendi locus. l) MichaelRotarides Otrokocsino-Gömöriensis, conquisitis magno labore in patria documentis, Historiam Hungáriáé Litterariam Antiqui, Medii, atque Kecentioris Aevi moliebatur ; sed fato functus praeter Lineamenta A. 1745. Altonaviae et Servestae edita, luci publicae nihil exposuit. Si fidem, quam dederat, exsolvere potuisset, meo judicio, optimae destinationes prolixa uti­litate non caruissent, imprimis, si niagis modestam scribendi rationem müsset. 1*

Next

/
Thumbnails
Contents