Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
91 An 1781. Michael Schwarcz. De hoc Hrabovszky pag. 30. sequentia exhibet: natum esse Belae in Scepusio Anno 1756. d. 15. Aug. Studuisse autem Cselnckini, dein Kesmarkini triennio, Posonii, Debrecini, Sáros-Patakini, denique Jenae biennio, reducem ad novellam ecclesiam in Pinkafő fuisse ordinatum per Torkossium an. 1783. eiusque primum omnium egisse ministrum. Ab anno. 1796. factus est rohonczensium pastor. Job. Wall asz ky. Natus in Bagyan et qua VDM. cliizs- nensis an. 1719. mortuus. Germanus lrater Pauli „reipublicae litterariae in Hungária“ auctoris Paulus Jároschy, patre Joanne guttensium pastore natus anno 1759. Ordinatus est an. 1784. ad latus patris, translatus dein primum ad Almás, postea ad ecclesiam Udvarnok-te- leszérensem. An. 1782. Joannes Genersich. Christiani ad annum 1778. notati germanus frater, quocum etiam in una eademque urbe, nimirum Kesmarkini, et quidem qua gymnasii professor rei evangelicae serviit. Ex ingenio eius multae dissertationes eruditae, quae eidem non parum laudis adtulerunt, fluxere. Edidit praeterea: Beiträge zur Schulpaedagogik. Wien 1792. Von der Liebe des Vaterlandes. 11 Theile. Wien 1793. Vorschlag zur Errichtung eines Instituts für Fallsüchtige in Ungarn. In der Wiener Zeitschrift 1802. II. Michael Jároschy, frater Pauli superius notati. Egit primum Conreclorem, post fata vero Joh. Severinii rectorem gymnasii schemniciensis. Daniel Lehoczky. Neosolii an. 1759. natus, ibidem primis litteris nutritus, postea ad scholas posonienses delatus, inde Dcbrecinum profectus Collegia reformatorum frequentabat. Posonium dein reversus biennio litteras divinas didicit. Ex academia ienensi ad micsinensem neoplantatam ecclesiam evocatus, ordines sacros suscepit Schemnicii anno 1784. d. 14. Maii. Paulus Teschlak, vetusoliensis anno 1759. luci donatus. Educabatur domi usque ad nonum aetatis annum, postea in Garamszegh. Hinc suasu Rdi Sextii, eotum garamszeghiensium VDMinistri, ut sibi linguam patriam familiarem redderet Osgya- niumest profectus, ibique tres integros explevit annos. Schemnicii postea sub manuductione Joh Severinii humaniora coluit, a quo tandem Posonium delatus, philosophico-theologica absol-