Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
92 vif. Redux ordinatus fuit per Csernauszkyuni anno 1783., ad Nagy-Jeszen. Praefuit postea coetui pilisiensi et ab anno 1794., nimirum post abscessum Mich. Szepessy, oroszlányensi. Samuel Fabricius, bradnensis. Anno 1783. ex re- ctoratu ratkoviensi ad ecclesiam Fdsö-Pokorágyensem ordinatus, quam anno 17S6. cum Rima-Brezoviensi, hanc autem an. 1792. cum Ratkó Bisfrensi permutavit. Paulus Németh. Origine Edvino-Soproniensis. Ex academia ienensi ad ecclesiam Fáradiensem evocatus atque per Perlakyum an. 1784 muneri huic sacro initiatus. Transiit hinc ad Iíis-Somló, anno vero 1791. ad ecclesiam L. Patonensem, unde iterum ad Kis-Somló est reversus. Typis edidit nonnullas conciones sacras, quarum meminit Hrabovszky 1. c. 43. et 111. Matthias Forster. Lucem conspexit Modrae an. 1759. d. 9. Febr. Studiis incubuit primum in gymnasio patrio, dein Sopronii et Jenae, et hic quidem biennio. Fuit postea omnium primus VDMinister in Csava trans Danubium, sed iam an. 1786. ad Szalonak, hinc vero ad Grécz, in Comitatu Castri ferrei translatus. Daniel Zacharides. Natus Szarvasini an. 1755. patre Joanne eotum ludi moderatore, matre Maria Terzpach. Prima fundamenta litterarum posuit in patria sub manuductione patris, o quo postea missus est Posonium, ubi Georgium Sztrecsko praeceptorem fidelem coluit. Absolutis hic studiis divinioribus, ut sibi sumtus ad exteros pararet , scholam ecclesiae slavicae mezö-berényensis regendam suscepit, in qua tam alacriter sua egit, ut cum ab exteris reverteretur, üdém mezö-berényenses eum ministerio verbi divini praefict rent. Ordines sacros suscepit Scliemnicii an. 1784. d. 16. Jan. Successit in hoc munere Sa- mueli Petko , anno vero 1812. mortuus Reverendo Georgio Kuczján locum fecit. Joan nes M o 1 n á r, Cselnekino-Gömöriensis, patre Joanne cive honesto, matre autem Elisabelha Demeter an. 1757. d. 10. Oct. natus. In schola patria habuit praeceptores Jonath. Vietoris, Bohuslaum Mudrony, Lazarium et Klaniczium. Hinc delatus Miskolcinum praeter magyaricae linguae Cognitionem praeceptis etiam syntaxeos, rhetorices etpoeseos in gymnasio reformatorum imbutus est. Didicit postea Topschae et Belae, illic Clar. Got- hard, hic vero Hum. Gabrienyi praeceptoribus usus. Leutscho- uae dein Scholtzium, Topperczerum et Eliam Chrastina magistros coluit. Leutschovia Csetnekinum est reversus, ubi sub Job. Nicolaides altiora studia non sine uberrimo fructu tractavit. Patre interim post tot in studiis exactos annos oeconomiam