Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PRAEFATIO

6 garia sunt enatae: posterius autem libri Andreae Horvath, Joan- nis Fabricii cassoviensis, Joannis Simonidis, Kleschiorum, La­niorum et magna illa dissertationum et disputationum moles Pa­tribus Jesuitis imprimis oppositarum. Quemadmodum autem apud Germanos, post polemismum, sub finem saeculi XVII. pietismus est enatus, ita idem inter evangelicos Hungaros etiam nactus est amicos et propugnatores in Samuele Hruskovicz, Joanne Top- perczer, Joh. Godofredo Ei tel, Joanne Strigner, Joanne Sartoris, Elia Milecz, Samuele Lissovinyi, Joanne Jacobo Adami, Paulo Ja- cobaei et aliis. Qui pietismum mox sequebatur, Indifferentismus quoque, et atheismus per theologos, qui virus hoc in Germania imbiberunt, in patriam nostram delatus esse videtur. Certe Pau­lum Aldassyum, Joannem Sartoris nagy-palugyensem et Andreám Holvaith, graves ob atheismi suspicionem subiisse popularium censuras, in domesticis auctoribus adnotatum reperimus. Ratio- nalismi denique et supranaturalismidoctrina, quemadmodum theu- tones in duo divisit castra, ita promiscue nostratibus quoque arridebat. Imo philosophia etiam leibnitzio-wolfiana, kantiana, fichtiana, friesiana et quam novissima tempora peperere, hegeli- ana, quemnam influxum in formanda ingenia exercuerit dici vix potest, quod negabit nemo, qui partim spiritum diversis tempori­bus Gymnasia nostra adflantem perpenderit, partim scripta per theologos philosophosque pannones edita, assidue relegerit. Nec mirum Tanta enim ab emendatione sacrorum versa­batur in Germania Pannonum multitudo, ut inter ordinatos ad sacrum ministerii officium vix repereris, qui studia domi coepta in his reformatorum oris non confirmarit. Inter alias litterarum sedes, demta witlebergensi, copiosis­simi e popularibus nostris ad ienensem convolabant academiam, ita, ut ii, qui a tribus proximis saeculis hic studiis incubuerunt, velut praesens catalogus testatur, sesqui millenum fere adtin- gant numerum. Qui omnes in patriam reversi doctrinam, in hoc Musarum domicilio haustam populo evangelii cupido assidue pro­pinabant; plurimi, instar stellarum primi ordhiis, popularibus suis in variis scientiarum generibus praefulgebant, v. c. in historia: Joannes Burius, Joh. Thomka-Szaszky, Godofr. Schwarcz, Car. Andr. Belius, Joh. Ribini, Joseph. Benczúr, Joh. Severini, Jos. Paul. Schaffarik. in philosophia: Job. Heinseli, Paulus Pater, Adamus Podko- niczky, Andreas Kralovanszky, Joh. et Christ. Genersich, An­dreas Vandrák, Paulus Magda, Josephus Márton. in paedagogicis: Jacobus Glacz et Thomas Csisch. in iure: Joh. Ferd. Behamb et Joh. Joni.

Next

/
Thumbnails
Contents