Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PRAEFATIO

7 in medicina: Joli. Godofr. ab Hellenbach, Steph. Bácsme- gyey. Joh. Dan. Pevlicius, David Gömöri. in mathematicis: Samuel Mikovinyi, Joh. Andr. Segner, Gabriel Kovács-Marlinyi in poesi: Bohuslaus Tablicz, Joh. Kiss et Joh. Kollar. in theologia denique: Kleschii tres, Joh. Simonides, Elias Milecz, Fridericus Coroni, Joh. Mih. Schvvarcz, porro Jacobus Zabelerus, Christ. Pfanschmidt, Samuel Antoni, Joh. Csernyan- szky, Martinus Hamaliar, Gregorius Fábry, Sam. Szontagh, Daniel Crudi, Joh. Waechter, Paulus Jozeffy, Matthaeus Haubner, omnes Superattendentum munere insigniti et quod nuper occidit, decus evangelicorum in Hungária Dr. Joh. Szeberini. Alliciebat vero nostrates ad eam reliquis praeferendam caeli temperies atque amoenus loci in valle salana situs; incola­rum humanitas et in hungaros propensus animus; in tractandis litteris pariter ac in pangendis amicis foederibus mira libertas; praeprimis autem doctorum celebritas et doctrinae ab iis tra­ditae salubris esca, Quis enim est, cui ignota sint ex antiquioribus quidem nomina magnae memoriae Stigelii, Strigelii, Gerhardi, Musaei, Casp Sagittarii, Posneri, Wedelii, Slevogtii, Walchii, Wideburgii; e recentioribus autem Griesbachii, Eichhornii, Sclhitzii, Doederleinii, Mapczollii, Paulussii, Gableri, Schottii, Eichstadii, Ludeni, Baumgarlen-Crusii, dein Okenii, Schellingii, Reinholdi utriusque, Fichtii, Friesii, Hegelii et illius gloriae theu- tonum Schilleri? ne vivos commemorando iisdem blandiri videar. Quis est qui ductu horum magni nominis virorum Academiam mirum quantum effloruisse, reliquis saepe praeluxisse atque facem quasi praetulisse ignoret? Has fuisse causas, quae Pannones impulerunt, ut tam copiosi Salanas Musarum sedes quaererent, vel inde colligas, quod cum aliis in locis pii Antecessores ampla et varii generis fundaverint stipendia, iis, qui e gente hungara post fata eorum ad eadem loca deducerentur, inservitura: Jenae, — mirum dictu! —fundatio­nem qualemcunque a patribus nostris in emolumentum popularium depositam, invenies nullam. Quod tamen Nostrates neglexere, id magnanimitas terrae principis, Magni Ducis saxo-Wimariensis Caroli Augusti, piae memoriae, a. 4816 abunde recompensavit, qui scilicet lata anno eodem lege, mensae gratuitae beneficium antea solis germanis tributum, ad iuvenes quoque hungaros ex­tendi iussit, ita quidem, ut quovis semestri decem e numero po­pularium nostrorum participes eius reddi voluerit, quorum unus quisque non plus, quam duos thaleros et grossos tres currentis pretii singulis sex hebdomadibus titulo praenumerationis cassae

Next

/
Thumbnails
Contents