Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PRAEFATIO

PRAEFATIO lermanos inter et Hungaros, religioni evangeli- cae iuxta confessionem augustanam addictos, inde ab emendatione sacrorum arctissima sem­per viguit in rebus religionis et litterariis necessitudo. Primis iam reformationis tempo­ribus optimates civitatesque Pannoniae crebras ad emendatores sacrorum mittebant litteras, ab iisque vicissim responsa atque in rebus dubiis doctrinam percipiebant. Evangelici hun- gari scholas in patria erectas non modo ad normam ludorum germanicorum passim ordinabant, verum etiam ad eas regendas non raro ex Germania viros eruditione insignes, veluti Albertum Grawerum, Sámuelem Pomarium, Joannem Bo- catium arcessebant. Iidem denique, praesertim, qui rebus sacris animum adplicuere, litteras domi inchoatas, lege quasi, in Athe­naeis Germaniae consumabant atque in patriam reversi, doctri­nam ibi haustam, in rei evangelicae incrementum, inter popu­lares suos assidue propagabant; quibus omnibus effectum est, ut inter ambas gentes ea sensim enasceretur necessitudo, quae est inter matrem et natam, ita, ut quae doctrina in philosophicis aut theologicis scientiis apud Germanos diversis temporibus domina­retur, eadem etiam apud evangelicos hungaros, oscillatione quasi mathematica ad vicinam gentem pertingens, viguisse obser­varetur. Nam et symbolismum, qui proximis post reformationem temporibus in Germania apparuit, apud nos etiam aevo eodem, duce imprimis magno Leonhardo Stöckelio invaluisse; et pole- mismum, qui priorem apud theutones excepit, apud nos etiam symbolismo successisse, quis est, qui ignoret? Testantur prius Confessiones, quae sub medium saeculi XVi-ti in Superiori Hun-

Next

/
Thumbnails
Contents