Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780
57 An. 1734. Fr id. Willi. Bartholdi, scepus. Joli. Ja e. Ad ami, leutschov. Teste Horányio an. 1713. natus, qui vero post reditum ab exteris primum Neosolii Rectorem, postea VDMinistrum agebat. Edidit Catechesim Lutheri cum interpretatione germanica, nec non: Kurze Anleitung, die Freigeister auf bessere Gedanken und die Vernunft zum Gehorsam des Glaubens zu bringen. Regensb. 1769. Item : Anleitung für das Landvolk in Absicht auf die Bienenwirthschaft, mit Kupfern Pressb. 1773. Prostat etiam sermo eius sacer, post incendium Neosolii dictus. Daniel Bulyovszky, nobilis de Dulicz, Losonczino- Neogradiensis. Johan. Se mb er i, Vetusol. Nicol Valentini, Nagy-Szlabossiensis Redux Conre- ctoratum in gymnasio soproniensi tenebat, teste Barlolomaei- desio in Memoria Ungarorum etc. pag. 240. Christ. Frühauf, leutschov. Natus an. 1713. Leutscho- viae, ubi et fundamenta meliorum litterarum iecit, postea vero Vittebergam, hinc Jenám concessit; redux autem Conrector gymnasii patrii est creatus, quo tamen munere post aliquod tempus abdicato, Vittebergam reversus, Magister philosophiae et adiunctus philosophicae facultatis est nuncupatus. Vitteberga relicta, Zittavie munus Conrectoris in eiate gymnasio capessivit, qua talis ibidem mortuus. Fuisse virum eruditum, opera multa typis edita testantur, quae recenset Klein l.c. I 81. An. 1735. Mich. Finck, leutschov. Dan Hochho lt ze r, sopron. An. 173G. Car. Andr Belius, poson. magni Matthiae Belii VDMi- nistri posoniensis et historiographi patrii celeberrimi non degener filius, anno 1717. luci donatus. Litteris melioribus sub manuductione patris nutritus fuit in gymnasio posoniensi, unde an. 1736. Altorfium, Altorfio autem Jenám migravit, ubi integro triennio morabatur. Hic constitutus publice defendit dissertationem -de paedobaptismi historia“ qua occasione magistri philosophiae consecutus est encomium. Jena Argentoratum concessit , ubi informator Comiti a Harrach et LB. a Bartenstein datus, studia academica assidue continuavit Mox tamen itineri