Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780
58 se accingens, Galliam peragravit atque quatuor mensium intervallo vixit Lutetiis Parisiorum, anno vero 1740. rediit multifaria dilatus cognitione in patriam. Sed non fuit ei diuturna in Hungária mansio, mox etenim qua Mentor comitis Pauli Fesztetics de Tolna remeavit ad Theutones atque Lipsiae sedem fixit, ubi primum quidem professione philosophiae extraordinaria, dein poeseos ordinaria est donatus, paulo post aulae a Consiliis datus, imo Collegii minoris principum Saxoniae membrum, bibliothecae acadernicae et rei librariae praeses, societatis scientiarum boicae, academiae item roboretanae, ac regii instituti göt- tingensis, pro excolenda historia sodalis, post fata autem doctissimi Menckenii Actorum eruditorum lipsiensium, ephemeridum item litter, director creatus. Variis denique iactatus procellis, manus sibi violentas intulit Lipsiae d. 4-a Apr. an. 1782. aetatis 66-to. Copiosa, quae prelo typographorum subiecit, scripta, quaeve recenset Klein 1. c. II. 46. non eius, sed magni patris Minervae esse tribuenda, quibus nimirum noster tantum nomen suum praefixisset, idem auctor iniquo certe oculo suspicatur, multa enim patre adhuc superstite ediderat. Dolendum, eum, qui nempe in dissertationibus suis cognitionem historiae patriae eminentem atque indicii etiam acumen acre ostendit, minutiis disquirendis institisse, atque sparsim minora tantummodo themata ex historia patriae depromta elucubrasse, neque ad maiora perficienda, ut nimirum historiam regni Hungáriáé diploma- tice contexeret, animum adiecisse. Certe si quis, noster Carolus Andreas, ut id efficeret, maxime videbatur idoneus, qui nempe et rerum historicarum cognitione eximia pollebat, et grandem illam farraginem diplomatum, codicumque manuscriptorum, quam praeclarus pater collegerat, prae manibus habebat. An. 1737. Leop. Wollmuth, sopron. Samuel Serpilius, sopron., quem post reditum pastorem posoniensem fuisse atque biographias pastorum evang. posoni- ensium concinnasse, ex Kleinio didici. Joh. Mich. Wielandt, poson. Daniel Textoris, liptov. Tobias Menczel, leutschov. Joh. Sig. Kreysel, bartfensis. Litteris nutritus Jaurini, Posonii, Thorunii et Jenae, ubi se totum arti medendi addiscendae tradidit, quam etiam non infelici praxi primum quidem apud Scepusienses, dein apud Szabolcsenses, denique Kesmarkini confirmavit, hic aetatis 51-mo Christi Redemtoris 1768-0 mor-