Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

48 riam Theresiain praerogativa nobilitari insignitus. Munere pu­blico an. 1754 abdicato, puod adhuc aetatis supererat, privatus transegit atque aetate gravis in Tusculo suo apatfalvensi amoe­nitatibus naturae delectabatur, ubi et animam creatori reddidit. Cum viris doctis, praecipue naturae curiosis, quos tum Germania habebat, poene usque ad mortem in perpetuo erat litterario nexu. Praeter MScripta et dissertationes, annalibus eruditorum socie­tatis berolinensis insertas, quae omnia copiose recenset Horányi III. 63. sequentia lucem publicam eo auctore conspexere : 1. dissertatio melereologica de hyeotoscopio seu instru­mento mensurandae pluviae. Vitteb. 1727. 2. dissertatio de drososcopio seu instrumento mensurando rori apto. Ibid eodem. 3. Specimen astronomiae Jovialis sistens formam coeli io- vialis eiusdemque colores, lbio. eodem. 4. Theoria caloris mathematica, nova methodo medicinae applicata. Ibid. 1728. 5. Orvosi oktatás a pestis és egyéb mérges nyavalyák el­len való praeservalioról. Buda, 1740. 6. Testi békességre vezérlő úti társ. Ibid. 1740. 7. Szegények számára való házi orvosságok, Ibid. 1740. 8. Sacra Themidos Hungáriáé, i. e. medicina illustrata sive de ratione decidendi casus forenses dubiis physicis et me­dicis obnoxios. Confer etiam Veszprimii biogr. medicorum Hung. Cent. I. pag. 133. Vallaszky resp. litter, p. 319. Nicol. Alexius Prileszky, nobilis Hung. Stephan. S zen ess y. Samuel Csirbesz, Cselnek. Hung. Natus an. 1703. Pa­rente utroque mature orbatus studuit Gömörini, Osgyanii, Po- sonii et Jenae. Factus est postea prolium ephorus in aula Metz- neriana Bartphae, anno vero 1729 d. 17 Aug. ad ecclesiam Sep- temtiliensem ordinatus per Pfanschmidium. Translatus hinc Sze- pes-várallyam , ubi annis 40 in vinea Domini operabatur. Erat pater Jonae Andreae, cel. igloviensium VDMinistri et tractus illius, dum viveret, Senioris meritissimi, antiquitatum ecclesia­sticarum collectoris assidui. An. 1725. Joh. Mich. Schwartz, poson. Hung. Andr. Kosztolányi, Hung, barsiensis. Joh. Andr. Segner. Vir in scientiis mathematicis et na­turalibus doctissimus, lucem primam conspexit Posonii, an. 1704.

Next

/
Thumbnails
Contents