Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

49 cl. 4. Oct. Discere coepit itidem Posonii, continuavit studia .laurini et Debrecini, absolvit Jenae, ubi integro quinquennio moratus, supremisque in medicina honoribus ornatus, an. 1730. in patriam rediit. Aliquandiu praxim medicam exercuit Posonii, sed iam An. 1731. urbis Debrecinae archiater est electus. Statione bac abdicata in Germaniam remigravit atque Jenae professor matheseos est creatus. Anno 1735. qua talis in neo-erectnm Universitatem götlingensem se recepit, unde eum Fridericus magnus Borussorum rex, titulo consiliarii regii orna­tum, confirmatis quoque privilegiis nobilitatis, quibus gens eius in Hungária utebatur, Halas Magdeburgicas eodem in munere. An. 1755. transtulit. Caelerum eruditum hunc atque a Germanis etiam magni habitum popularem nostrum sodalem quoque socie­tatum eruditarum pelropolitanae, göttingensis,londinensis et be- roliensis fuisse, memoriae causa adnotandum duximus. Plura de eo vide in Veszprimio, I. c. Cent. I. p. 77. et Kleinio I. 391. ubi et scripta, per eum typo mandata, recensentur. Jacob. Clemen t ex Com. Nagy-Hontensi, qui poste aquam studia partim in ludis patriis, partim apud exteros consu- masset, primum Geczelfalvensibus, dein Rahoviensibus in Corn, gömöriensi a sacris fuit. An. 1726. Godofredus Schwartz, Iglov. Orbi donatus est an. 1707. Aetatis sexto missus est ad Musas leutschovienses , quas integro septennio coluit. Hinc Csetnekinum, Osgyam,Eperiessi- num, an. vero 1726. Salanam Academiam petiit, neque hinc prius discessit, quam quadriennio expleto, studia in patria coepta, sub Weissenbornio, Buddaeo, Stollio, Leonh. HofTinanno, Hambcrgero , Köhlero, praecipue vero cel. Martino Schmeitze- lio, laudabiliter confirmaret. Anno 1730. factus est Conrector, sequenti vero Rector gymnasii leutscboviensis; tanta tamen ar- debat Theulonum cupiditate, ut mox abdicato munere, in Ger­maniam remigraret. Anno 1739. Halis philosophiae magister crea­tus, biennio post rectoralui osnalmiggensi admotus, cum et sin­gulari pietate et rerum theologicarum praecipua cognitione emi­cuisset, an. 1749. per principem Hasso-Cassellanum Superinten­dens, Consistorii Assessor et primarius Theologiae in academia rinleliensi Professor est renunciatus. Mortuus Rintelii an. 1788 d. 13. Nov. Virsumme eruditus, imprimis historiae scrutator in­defessus, copiosis ingenii monumentis antiquitates patrias non vulgariter illustravit. Recenset libros et tractatus eo Auctore 4

Next

/
Thumbnails
Contents