Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

47 tam eximie percoluit, ut non modo celeberrimi aetate sua ma­thematici laudes consequeretur, sed etiam caes. regius aulicus Geometra atque societatis eruditae berolinensis sodalis crearetur. Testantur insignem viri in scientiis his experientiam atque eru­ditionem variae machinae hydraulicae Posonii, Sehemniczii et Budae aliisque in locis exstructae, quibus quantum praecipue rem metallicam promoverit, dici vix potest; ostendunt mappae geographicae Comitatuum, quas ille methodo geographico- astronomica accuratissime elaboravit, operi magno Beliano, — cujus erat familiarissimus, — adnexae; confirmant denique in­numeri pontes atque viarum commoda, per ardua montium eo auctore non modo excogitata, verum etiam perfecta. Sequenti­bus quoque scriptis, luci publicae expositis, eruditionem suam orbi litterario patefecit : Epistola de quadratura circuli. Viennae 1730. Monitum, cur in mappis conficiendis methodum astrono- mico-geographicam elegerit? Prostat in opere Beliano. Th. I. Monitum, quasdam observationes et accuratas, determi­nata longitudine et latitudine , differentias meridianorum poso- niensis, schemniciensis cl budensis continens. In operis Beliani Th. II. Chronologiam praeterea de gestis Hungarorum in Silesia, mullas denique Comitatuum nitidissimas mappas in MScripto re­liquit, quae incuria haeredum periisse, unus quisque cordatus patriae civis, una nobiscum dolebit. An. 1724. Mich. Kocsmaier, Caslriferrensis. Job. Dan. Perlicius caesareofor. Hung, filius Eliae, pastoris kesmarkiensis, an. 1705 natus. A prima iuventute totus quantus rebus naturae indagandis intentus, consumato in patria studiorum cursu ad exteros profectus Germaniam, Belgium et Galliam peragravit atque cum celeberrimis naturae scrutatoribus amicum iungens foedus, Viltebergae doctor philosophiae, Ultra- iecli vero an. 1728 medicinae est creatus, qua occasione disser­tationem edidit : „de naturarum diversarum indagine medica, sub schemate systematis diversarum machinarum inter se con­textarum, feliciter instituenda.“ Redux, qua celeber medicus et naturae scrutator indefessus, summis cumulatus est honoribus, nominatim an. 1731 factus ord. physicus Comitatus Neogradien- sis, brevi post inter sodales societatum eruditarum viennensis et berolinensis cooptatus, anno denique 1741 per iustam aestiina- tricein conatuum viri eruditi gloriosae memoriae reginam Ma-

Next

/
Thumbnails
Contents