Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

126 rimi utrique reipublicae cum laude et praesunt et praefuerunt. Hic etiam noster Joh. Szeberinyi, cujus vitam et labores breviter adumbrare pergimus, die 1-a anni 1780. in oppido Welicsna ec­clesiae evang. est donatus atque per parochum loci r. catholicum ritu baptismatis numero Christianorum adsertus. Patrem venera­batur Stephanum, ruricolam, matrem vero Susannam Török. Pri­mas litteras tractare coepit domi,sub Mich. Schulek, quem etiam, cum ad vicinam scholam isztebnensem ornandam vocatus esset, eorsum secutus est, ibique per triennium, ob tenuiorem parentum conditionem puerum mendicantem agens, grammaticalia didicit. Ob eximias, quas tum iam coepit ostendere, animi dotes, singula­remque in litteris tractandis assiduitatem, apud Franc. Bajcsi ec­clesiae scholaeque patronum eum consecutus est favorem, ut cum is an. 1792 Rosnaviam habitatum concederet, nostrum quoque, disciplinarum ultro tractandarum causa, secum acciperet. Unico tantum Rosnaviae morabatur anno, sequenti autem Eperiessinum discessit, tractans Syntaxim quidem sub Dan. Walleitner, rheto­rices autem et poéseos, praecepta sub Andr. Mayer et Sigism. Karlovszky. Eperiessini quadriennio aegre admodum, ob rerum penuriam, exacto, ut sibi linguam germanicam redderet notiorem, Kesmarkinum abiit atque philosophica sub Adamo Podkoniczky, Joh. Asbóth, Joh. et Christ. Genersich, Andrea item Lamer se­dulo didicit. Theologicis denique imbutus est partim Eperiessini, ad quos an. 1799. remeavit, partim Posonii, et hic quidem ab an. 1801 —1803. institutione cel. virorum Szábel, Bilnicza, Fábry, Stanislaides et Tekusch usus. Anno 1803. deposito sic dicto Can- didatico examine, postquam aliquandiu partim privatum egisset informatorem, partim classi syntaclicae, qua supplens, praefuisset, sequenti tandem Jenám venit atque die 4-a Maii albo academiae est illatus. Hic per dimidium alterum annum diligenter studiis in­cumbens audivit Grieszbachium, Gablerum, Augustium, Ulrichum, Friesiun», Voigtium, Fischerum et Kastnerum imo cel. etiam J. F. Gallium de cerebro, cranio et organis, animi praelegentem, summa cum aviditate auscultabat. In Botanica magistrum habuit Schelverum, in minerographia Lenzium. In philologicis permulta debuit eruditissimo Eichstadio, apud quem praelerprivatissima in latinis, in Homeri Iliadem, in romanorum satyricos Horatium, Ju­venalem et Persium, nec non in orationes, quae vulgo Ciceroni adscribuntur, a Woifio editas, recitationes audivit, societatis etiam latinae exercitationibus, sub praesidio eiusdem viri, diligenter in­terfuit. An. 1805. d. 19. Sepi, deseruit Jenám, atque patriae red­ditus biennio apud mercatorem Kriebel, proli educandae intentus, Posonii vixit, usque dum an. 1807. ecclesiae Nitra-Zerdahelyi-

Next

/
Thumbnails
Contents